Suchbegriff   [index] 

Suchbegriff   [index] 

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 1    Dozent:   Eichel Edler von Rautenkron, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:   24.  Dezember 1652 bis März 1653   Professur:   Ethik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 103 

Ioannes Eichel Moralis Professor peractis Nativitatis feriis publicas lectiones in Mensem Martium distulit; partim permissu Dominorum dominorum Visitatorum, qui hoc anno, quo stipendio caret, eum non aequaliter, cum aliis Dominis dominis Collegiis suisque ad eas tradendas pronunciabant; partim, quod nulla vacaret hora, qua ea, quae exorsus erat, collegia privata, tam disputando, qui legendo, ad finem perducere poterat. His vero, mensibus Januario & Februario, absolutis, sub initium Martis doctrinam de Iustitia & Iure auspicatus est, eamque ad caput IX Aristotelis libri V Ethicae perduxit / Privatim disputatorio Collegio Ethico finem imposuit, excepta disputatione ultima / Helmstadii die 11 Aprilis Anno MDCLIII

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 2    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Januar 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 96 

Anno MDCLIII Mense Ianuar. ut primum per horam V. vespertinam in commoditate licuit, redii ad officium meum, eiusque fuctionem ad finem huius mensis sedulo continuans, praecipuae in gestis Regum Romanorum explicandis occupatus fui / Unicam lectionem valetudo tenuior impedivit / Magister Ioannes Horneius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 3    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Januar 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 44 

Anno 1653 / Mense Ianuario / Statim a Feriis et mutatu Vice-Rectoratus redii ad lectiones publicas. / Exposui vero doctrinam de Motu in genere, deque quantitate / Finito ac Infinito, Loco et Tempore, idque nulla prorsus omissa lectione / Andreas Kinderling / scripsi pridie Kalendis Februariis

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 4    Dozent:   Schrader, Christoph   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Januar 1653 bis  Professur:   Eloquenz 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 112 

Christophorus Schrader Eloquentiae Professor et hodie Academiae ProRector, Marci Tullii quartam Philippicam mense Ianuario publice interpretari coepit & Magistratus Academici quotidianis negotiis distractus Martio demum mense absolvit / Perscriptum Idib. April. MDCLIII

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 5    Dozent:   Titius, Gerhard   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:     Januar 1653 bis März 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 76 

Toto hoc quadrimestri, ab ineunte novo anno MDCLIII, usque ad Paschatos festum, non licuit ob dirum et pertinax αγρυπνίας malum quod perpetuo me infestavit, medicationibus et studiis indulgere, ut ita ad publicas praelectiones fuerim inidoneus / Binas tamen intervallis tolerabilioribus disputationes publicas habui. Spero autem cum tempore meliora, et studebo iacturam illam diligentia sarcire / Gerhardus Titius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 6    Dozent:   Binn, Heinrich   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:     Januar 1653 bis März 1653   Professur:   Institutiones und Criminalia 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 150 

Ratio Lectionum mearum publicarum proximo trimestri in Academiae Iuliae habitarum / Postquam mense Decembris superioris anni MDCLII in Collegio Criminali publico pertractavi ea, quae in genere pertinent ad criminalia; maxime vero ad Processum initio mensis Ianuariii ad Titulos IV priores libri IV Institutionum Imperialium coepi agere et publice legere de Delictis privatis quae eo mense absolvi, neque lectiones neglexi, praeter quatuor et quidem propter Dicastorium Principale Wülferbyti habitum septimana post Antoni / Mense Februario egi de Delictis Carnis prout e Del. maxime vero a Iulio Caesare recensentur. Egi autem de singulis speciebus singulatim, Tractationem illorum absolvi die IV Mensis Martii / Hoc a mense nullam lectionem intermisi / Absolutis delictis carnis die VII Martii coepi agere ad Titul. ultimum Libro IV. Institutionum de Delictis publicis quorum tractationem absolvi die XXXI Martii / Et ita finem huic Collegio Criminali publico imposui / Disputavi publice de Necessaria defensione / Signatum die VI April MDCLIII / Henricus Binnius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 7    Dozent:   Cellarius, Balthasar   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:    Januar 1653 bis 0. Februar 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 77 

Ianuarius Anno 1653 / Propter multas variasque conciones, quarum aliquas et edere necesse habui, hoc mense publicis praelectionibus vacare non potui / Balthasar Cellarius Doctor / [angeklebter, weiterer Bericht:] Februarius / Die 7 huius mensis Evangelium Sancti Marci publice interpretari coepi, quam operam diebus 8,11,14, 15, 17, 21, 22, 25 [et] 28 continuavi / Balthasar Cellarius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 8    Dozent:   Felden, Johann von   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Januar 1653 bis  Professur:   Mathematik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 145 

Mense Ianuario 1653 absolvi geographiam & de novis stellis coepi disserere / Iohannes a Felde Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 9    Dozent:   Hildebrand, Joachim   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      Januar 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 109 

Anno Christi MDCLIII / Mense Ianuario propter incidentia Festa et susceptum in causa sontica iter ab habendis lectionibus cessare me oportuit / Magister Ioachimus Hildebrandus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 10    Dozent:   Vogler, Valentin Heinrich   (Medizinische Fakultät)
Zeitraum:   10. Januar 1653 bis 10. Januar 1653   Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 147 

Sub finem proxime elapsi anni allectus sum in ordinem Professorium; inde XX die Ianurarii auspicatus fui publicas praelectiones, exposita natura Elementorum tum in genere tum in specie, quantum quidem illa cognitio futuro Medico inservit / Singulis septimanis quatuor horas docui, exceptis ordinariis feriis. Exhibui etiam Anatomen corporis virilis, per X. quidem dies quotidie binis demonstrationibus de eo publice habitis subsequentes vero aliquot dies solis Artis nostrae studiosis nonulla accuratius adhuc explicando impendens. / Valentinus Henricus Voglerus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 11    Dozent:   Calixt, Friedrich Ulrich   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   10. Januar 1653 bis 10. Januar 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 108 

Ianuarius / 10 Incepi doctrinam de Sanctissima Trinitate / 11 Ob mutationem ViceRectoratus non legi / [diebus] } 13 [et] 14 Legi de unitate essentiae & trinitate personarum / die 17 Legi / die 18 Legi / die 20 Absolvi doctrinam de unitate essentiae & Trinitate personarum / die 21 Ob Consistorium publice legere non potui / [diebus] 24 [et] 25 Legi de Personalitate spiritus Sancti / [diebus] 27 [et] 28 Legi de Divinitate Christi / [die] 31 Ob Consistorium publicum sub fide iuramenti indictum legere non potui / Fridericus Ulricus Calixtus Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 12    Dozent:   Tappe, Jacob   (Medizinische Fakultät)
Zeitraum:   11. Januar 1653 bis 11. März 1653   Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 151 

Iacobus Tappius Doctor / Die XI Ianuarii Magistratu abii / Sequentibus tribus septimanis absolvit ea qua in Exercitio privato disputatorio restabant / Die X Februarii auspicatus est lectiones publicas de methodo medendi easque continuvit ad hunc usque diem excepto XXIV Februarii Filiae sponsalibus sacro et XXI Martii quo Schöningen iter fecit. Compensavit autem neglectos hosce lectiones die XXIII et in nundinis XXIX eiusdem mensis. Disputavit publice die T. Octobris de Melancholia / Scripsit haec 2 April. Anno 1653

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 13    Dozent:   Werner, Georg   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   13. Januar 1653 bis 13. April 1653   Professur:   Rechtswissenschaft 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 148 

Catalogus lectionum publice habitarum MDCLIII / mense Ianuario / ♃ die 13 finitis feriis legere incepi / ♀ die 14 legi / ☽ die 17 legi / ♂ die 18 non legi sed in loco consistorii fui / ♃ die 20 legi / ♀ die 21 legi / ☽ die 24♂ legi / ♃ die 25 legi / ♀ die 27 legi / ☽ die 31 legi / Mense Februari / ♂ die 1 vigiliae festi Purificationis Mariae / ♃ die 3 [et] ♀ die 4 } his diebus ob iter necessarium docere non potui / ☽ die 7, ♂ die 8, ♃ die 10 [et] ♀ die 11 } semper officium feci / ☽ die 14 [et] ♂ die 15 } catarrhus & inde veniens raucedo vocis, lectiones impedibant / ♃ die 17 docui / ♀ die 18 docui / ☽ die 21 legi / ♂ die 22 non legi / ♃ die 24 legi / ♀ die 25 legi / ☽ die 28 et mense Martio ♂ die 1, ♃ die 3, ♀ die 4, ☽ die 7 [et] ♂ die 8 } demonstratio anatomica <9> hora post meridiem tertia singulis diebus instituebatur lectiones meas fuit remorata / ♃ die 10 legi / ♀ die 11 legi / ☽ die 14 legi / ♂ die 15 legi / ♃ die 17 iter ut dixi [?] necessarium lectionem impedivit / ♀ die 18 legi / [v] / ☽ die 21 Martii legi / ♂die 22 hoc die abfui / ♃ die 24 vigilia festi Annunciationis Mariae / ♀ die 25 ipsum festum / ☽ die 28, ♂ die 29, ♃ die 31 [et] ♀ die 1 Aprilis } & nundina & iter Guelferbyterium a lectionibus me avocavit / Georgius Werner Doctor manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 14    Dozent:   Hahn, Heinrich   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   13. Januar 1653 bis 13. April 1653   Professur:   Institutiones und Pandekten 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 135 

Anno MDCLIII / Mense Ianuario / Finitis feriis perrexi ad lectiones publicas die XIII / [diebus] } XIV, XVII, XIIX, XX [et] XXI legi / XXIV profectus sum ad Iudicium provinciale Wolferbytum / et reversus XXX, die Dominica / XXXI non legi propter Consistorium publicum N. Kellers ad [quinq]uennium relegati / Mense Februari / die I. Februari non legi propter Vigilias Festi Purificationis Mariae Virginis / [die] II non, propter festum ipsum / [die] III non, propter Consistorium cui una cum Magistro Homborgio interfui / VII usque ad XXIV occupatus fui, quod rogatus essem instituere Collegium Practicum, in componenda Introductione ad veram Iurisprudentiam practicam, quam & ad calamum dictavi XXXII capitibus constantem. Edidi quoque Programma in huius finem publice affixum / [v] / Februarii die XXIV coepi iterum legere / XXV legi / XXVIII impedia [?] propter exercitium Anatomicum ex stupitus [?] spectatorum in introitu ad auditorium Ictorum [?] convenientium / Mense Martio / [diebus] I, III, IV, VII, IIX non legi ob eandem causam / [diebus] } X, XI, XIV, XV, XVII, XIIX, XXI, XXII, XXIV legi / XXV non legi ob festum Annunciationis / [diebus] XXIIX, XXIX [et] XXXI legi / Mense Aprili / I legi de huiusque obasolvi [?] seu lego [?] singulos titulos de. Episc. act / [135] / Aprili / die II disputavi de Iuri Antitheseos / die IV ex tota hebdomade hunc tu [?] feriae sint / die IX habui disputationem ordinariam quintam ad Codicem de iure sacro quoad sit / Henricus Hahn Doctor manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 15    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:   13. Januar 1653 bis 13. Januar 1653   Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 93 

Anno MDCLIII / mense Ianuaris / Ioannes Homborg Logices Professor ad praelectiones publicas die XIII eiusdem mensis reversus, primam practicabili [?], quod est Gomes [?], exposuit. / Die XIV Naturam Speciei pertractavit / Die XVII Ad differentiam explicandam perrexit / XIIX Proprii naturam exorsus / XX Accidentis praedicabilis definitionem eiusque divisionum in separabile et inseparabile incoavit / XXI Doctrinae Praedicabilium finem imposuit / XXIV Praedicabilium doctrina exposita ad doctrinam Antepraedicamentorum progressus / XXV Ad Univoci definitionem explicandam accessit / XXVII Quid Aequivocum sit, exposuit / XXIIX Analogorum doctrinam incoavit / XXXI Univoci, Aequivoci et Analogorum natura exposita, duas divisiones totidemque regulas explicare cepit.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 16    Dozent:   Conring, Hermann    (Medizinische Fakultät)
Zeitraum:   18. Januar 1653 bis 18. April 1653   Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 146 

Quum ex gravi homoptysis partulum neonoaleissem, mox 18 Ianuarii caepi προπαιδείαν politicam publice docere: inque ea doctrina absque omni intermissione strenuo laborando usque in quartum diem Februarii. Tum Iuniis vocii mi pro memoria Ioannis Strukii pectatio caussa Stadam me evocavit: unde domum redii 2 Martii. Erat vero illo tempore hora mea occupata ab Exercitio Anatomico. Item domum 14 Martii lionat ad publicas lectiones reverti. Has strenue ubi perduxissem iterum ad Kalendas Aprilis iussus Hertzbergam profisci ad Illustrissimam Principem viduam fui ante dies feriatas totam pertexere. Pullerim disputationis exercituum velut instituere periculosum pectoris malum Interim caepi edere privata opere librum de Finibus Imperii Germanici / Hermannus Conringius Doctor / Manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 17    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:   7. Januar 1653 bis 7. Januar 1653   Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 33 

Anno MDCLIII / Mense Ianuaris die VII Dominus Voglerus habuit orationem Inauguralem / die X disputatio Iuridica fuit habita / die XI Pro-Rectoratus Academici solennia fuerunt celebrata / XIII usque et XIV ad publicas lectiones sum reversus, quae tamen rursus ad quatriduum / per obitum sororis et alia impedimenta sunt interruptae postea tamen ad finem usque mensis continuatae / Iohannes Hilpert / Ebraearum Literarum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 18    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Oktober 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 99, 127 (Duplette) 

Anno MDCLIII / Mense Octobris explicato iam tum ante libello isto de spectaculis singulari, auspicatus sum interpretationem aliorum Martialis Epigrammatum et cum publicis hisce lectionibus quotidie Metaphysicas privatim continuans absolvi. Non praetermisi diem huius mensis ullum lectionibus destinatum, quin studiosam iuventutem docuerim / Ioannes Horneius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 19    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Oktober 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 46; 50 Duplette 

Anno 1653/ Mense Octobri / Statim a feriis reversus ad lectiones publicas denuo auspicatus sum Philosophiam naturalem. / Et post explicatam eius constitutionem, exposui doctrinam de rerum naturalium Principiis, item de Natura ac Causis per se et per accidens / Nullam omisi Lectionem, nisi 27 Octobris idque ob Disputationem publicam Domini Doctoris Cellarii / Andreas Kinderling, scripsi pridie Kalendas IXbris

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 20    Dozent:   Mehlbaum, Johannes   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:     Oktober 1653 bis Dezember 1653   Professur:   Rechtswissenschaft 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 132, 133 (Duplette) 

Mense Octobri, Novembri et Decembri Anni MDCLIII ex libro Pandectorum 28 titulum 6 de Vulgari et pupillari substit. 7 de condit. instit. et 8 de iure delib. integrum etiam librum 29 et ex libro 30 titulum de leg. [et fidecommissis] leges 20 priores publicis lectionibus absolvi / De Iuramentis quoque publice disputavi / Iohannes Mehlbaum

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 21    Dozent:   Schrader, Christoph   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:    Oktober 1653 bis 0. Dezember 1653   Professur:   Eloquenz 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 115, 116 (Duplette) 

Anno MDCLIII / Octobri, Novembri & Decembri mensibus Marci Tulli de claris oratoribus librum, qui Brutus inscribitur, publice interpretatri sum progressus, nunquam cessans, nisi cum aut Academicae, aut Facultatis Philosophicae publica negotia, vel nundinae denique impediverunt / Scripsi 31 Decembris 1653 / Christophorus Schrader

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 22    Dozent:   Vogler, Valentin Heinrich   (Medizinische Fakultät)
Zeitraum:     Oktober 1653 bis Dezember 1653   Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 120, 121 (Duplette) 

Mensibus Octobri et Novembri, tribus tantum vicibus exceptis, ordinariis publicis praelectionibus vacavi / Decembri partim propter pharmacopolii academici visitationem partim ob valetudinem id ipsum facere prohibitus / Valentinus Henricus Voglerus D.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 23    Dozent:   Brenneccius, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Oktober 1653 bis  Professur:   Griechisch 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 56, 57 Duplette 

Anno 1653 / Ioannes Brenneccius Graecae literaturae Professor / Mense Octobris die XXV inchoavit explicationem Cyclopis Euripideae / Citius ordiri eam non potuit, quod tum demum illa fabula, quam seorsim edendam curavi, a Typographi officina prodiret.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 24    Dozent:   Felden, Johann von   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:     Oktober 1653 bis Dezember 1653   Professur:   Mathematik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 91; 92 Duplette 

Anno 1653 / Mensibus Octobri, Novembri & Decembri pos absolutam geometriam practicam ad alia progredi non potui: id enim diuturnus morbus & acutissimi dentium dolores impediebant / 31. Decembris 1653 / Iohannes à Felde Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 25    Dozent:   Hildebrand, Joachim   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      Oktober 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 73, 111 (Duplette) 

Anno Christi MDCLIII / a Festo Michaelis / Mense Octobris in Historia Eccles. Tertii a Nativitate Christi Seculi Vitas et Scripta Patrum Ecclesiae exhibuit: Ob iter Northusanum de sontica causa susceptum per duas hebdomadas impeditus / Ioachimus Hildebrandus Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 26    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Oktober 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 30; 31 Duplette 

Anno MDCLIII / Mense Octobri, omnibus et singulis mihi assignatis horis publice docui / Iohannes Hilpert Ebraearum Literarum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 27    Dozent:   Tappe, Jacob   (Medizinische Fakultät)
Zeitraum:   3. Oktober 1653 bis 3. Dezember 1653   Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 71 

Anno MDCLIII / Iacobus Tappius Medicinae Doctor absolutis iis quae ad generalem medendi methodum pertinent, die III Octobris auspicatus est doctrinam de medicamentorum natura, differentiis et qualitatibus eamque hoc et sequentibus duobus mensibus usque ad medicamenta certum aliquod obiectum in corpore humano praeter naturam contentum respicientia, ut sunt sudorifera, diaretica, calculum frangentia et continui lectionibus deduxit / exceptis IV et V Octobris quibus nuptiis Superintendentis Schöningensis interfuit / et decimo undecimoque octobris neque non I. II et IV Novemberis, quos curationi Tribuni de Planis febri quartana laborantis impendit / quicquid autem / [v] / septem his diebus neglectum fuit, privatis disputationibus gratis diebus feriatis habitis compensavit / Praeterea a primo Decembris usque ad 13 eiusdem mensis visitatio pharmacopolis academici fuit instituta.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 28    Dozent:   Titius, Gerhard   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   4. Oktober 1653 bis 4. Dezember 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 123, 124 (Duplette) 

Anno Christi MDCLIII / A festo Michaelis, usque ad exitum anni / Mense Octobri / Legi, his diebus exceptis / [diebus] } 4, 5 [et] quibus interfui nuptiis Superintendentis Schöningensis / [diebus] } 10, 11, 13 [et] 14 quibus Oratio solennis in festo Academiae habenda, conscribenda fuit / Mense Novembri / Legi, exceptis his diebus } 14 [et] 15 propter nundinas / Mense Decembri / Legi exceptis [diebus] 13, 15 [et] 16 / Decimo septimo Disputationem publicam de Ecclesia habui / Proxima ante festum Septimana erant feriae / Gerhardus Titius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 29    Dozent:   Binn, Heinrich   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   7. Oktober 1653 bis 7. Dezember 1653   Professur:   Institutiones und Criminalia 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 

Ratio Lectionum mearum Octobris, Novembris et Decembris mensibus MDCLIII in Academia Iulia publice habitarum / Postquam die VII mense Octobris MDCLIII absolvi materiam de Servitutibus Libro II de X. eiusdem coepi agere act. Tituli VI et VII dicti Libri de modis quibus Iure Civili res aequirimus, usucapione scilicet et Donatione. His ad finem perductis, subieci Titulos: quibus alienare licet vel non et per quas personas cuique acquiritur. / Addidi postmodum insignem de Testamento et quae eo pertinent item de legatis / Fidei comissis et Codicillis materiam / Cui toti materiae Testamentariae finem imposui die XX. Decembris MDCLIII / Propter necessaria impedimenta aliquot Lectiones ordinarias hoc trimestri intermittere coactus fui, quos tamen horis extra ordinariis ex parte compensavi / Helmstadt, die IV. Ianuaris MDCLIV / Henricus Binnius Doctor et Institutionum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 30    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      November 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 117, 118 

Anno MDCLIII / Mense Novembris perrexi in explicandis selectioribus Martialis Epigrammatis e pariter in nonnullorum philosophiae moralis studiosorum gratia / privatim collegium quoddam Ethicum aperui / In hisce per integrum mensem sedulo fui occupatus / Ioannes Horneius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 31    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      November 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 47; 51 Duplette 

Anno 1653 / Mense Novembri / Progressus ad affectiones Corporis naturalis generatim considerati, exposui doctrinam de Motu in genere, deque Quantitate, Finito ac Infinito, Loco et Tempore; idque nulla prorsusque omissa lectione / Andreas Kinderling / scripsi pridie Kalendas Xbris

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 32    Dozent:   Brenneccius, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      November 1653 bis  Professur:   Griechisch 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 54; 55 Duplette 

Ioannes Brenneccius Graecae literaturae Professor / Anno 1653 mense Novembris docui octo diebus, quibus docendum erat, exceptis duobus, quibus vacationem afferebant nundinae.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 33    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      November 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 32; 35 Duplette  

Anno MDCLIII / Mense Novembri, omnibus quibus debui, horis muneris mihi impositi partes sum executus. / Iohannes Hilpert / Ebraearum Literarum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 34    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Dezember 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 48; 49 Duplette 

Anno 1653 / Mense Decembri / Exposui doctrinam de Motus speciebus eiusque proprietatibus ac partibus; deque primo mobili ac motore; atque ita absolvi partem Physices communem / Porro in parte speciali inchoavi quidem doctrinam de coelo sed totam expedire hoc mense aut anno haut potui / quia lectionem publicam omittere debui, tam 12 Decembri ob Disputationem publ. Domini Doctoris Conringii, tum tota illud quae Festum Nativitatis Christi prope me antecedebat, septimana utpote quam occupabant Examina Candidatorum Philosophiae / Andreas Kinderling scripsi pridie Kalendas Ianuaris

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 35    Dozent:   Hildebrand, Joachim   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      Dezember 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 74, 110 (Duplette) 

Anno Christi MDCLIII / Mense Decembri (postridie Kalendis) Vitas Imperatorum Quarti Seculi nec non Vitas et res gestas Romanorum Pontificum eius aevi pertexui / Collegium quoque privatum omnium nostri temporis controversiarum expedii / Ioachimus Hildebrandus Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 36    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Dezember 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 36; 37 Duplette 

Anno MDCLIII / Mense Decembri, ob caussam sonticam publice non legi / Iohannes Hilpert, Ebraearum Literarum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 37    Dozent:   Cellarius, Balthasar   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   1. Dezember 1653 bis 1. Dezember 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 113, 122 (Duplette) 

Propter quotidianas et propemodum continuas interpellationes variasque occupationes, quas magistratus academicus mihi creavit, vix potui demandato munere Ecclesiastico ritu defungi, tantum abest, ut per trimestre hocce spatium, quod proxime praecessit publicis pralectionibus debitam potuerim impendere operam / die ultimo decembris Anno 1653 / Balthasar Cellarius doctor pro tempore ViceRector

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 38    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Februar 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 97 

Anno MDCLIII / Mense Februari altero post festum Purificationis die ad historiam secundae monarchiae progressus / illam in Xerxis tempora deduxi / Ut licet rebus a Cyro, Cambyse et Dario gestis diutius aliquanto quam caeteris, immoratus sim / nihilominus tamen varias Reipublicae Romanae mutationes ut et aliarum gentium ἀξιομvημόνευτα σύγχρονα breviter percurri / Omnibus huius mensis diebus, lectionibus publicis destinatis functus sum officio meo [v] excepto quatriduo, quod Academiae Iuliae immunitatibus eiusque aedificiis describendis impendere a magistratu academico iussus sum / Sub finem hius mensis die nimirum XXIV sponsalia a me facta sunt / Magister Ioannes Horneius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 39    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Februar 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 45 

Anno 1653 / Mense Februario / Exposui doctrinam de Motus speciebus, eiusque proprietatibus ac partibus; deque primo mobili ac motore, adeoque absolvi partem Physices communem / Dein ad specialem progressus, doctrinam de Coelo pertractavi / Nulla interquievi hora lectioni meae destinata / Andreas Kinderling / scripsi pridie Kalendis Martio

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 40    Dozent:   Brenneccius, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Februar 1653 bis  Professur:   Griechisch 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 52 

Anno MDCLIII / Mense Februario, iisdem ferme, quibus Ianuario, malis conflictatus, a publico abstinere coactus fui / Ioannes Brenneccius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 41    Dozent:   Felden, Johann von   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Februar 1653 bis  Professur:   Mathematik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 145 

Mense Februario 1653 discursum de novis stellis absolvi & de demonstratione Euclidiaca dicere coepi. / Iohannes a Felde Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 42    Dozent:   Hildebrand, Joachim   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      Februar 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 109 

Anno Christi MDCLIII / Mense Februario Historiam Vitae Christi exorsus Sanctissimas Antiquitates, quae in historia Nativitatis Dominicae, Magorum, Praesentationis, Fugae in Aegyptum, iuxta ac in praecipuis Christi miraculis enarrantur, exposui / Duas fere septimanas cum propter sectionem anatomicam legi non posset, demo abfui / Magister Ioachimus Hildebrandus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 43    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Februar 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 34 

Anno MDCLIII / Mense Februario, singulis mihi assignatis horis officii partes sum executus / Iohannes Hilpert / Ebraearum Literarum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 44    Dozent:   Calixt, Friedrich Ulrich   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   1. Februar 1653 bis 1. Februar 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 108 

Februarius / [diebus] } 1, 3 [et] 4 Divinitatem Christi probavi ex Sancta Scriptura & solvi argumenta Phobinianorum / [diebus] } 7,8, 10 [et] 11 Hac septimana ob raucedinem in auditorio majori legere non potui legi itaque in auditorio domestico / [diebus] } 14, 15, 17 [et] 18 Divinitatem Servatoris nostri probavi ex Antiquitate & absolvi doctrinam de Trinitate / die 21 Incepi doctrinam de Creatione / die 22 legi / die 24 legi / die 25 Absolvi / 28 Ob demonstrationem anatomicam legere non potui / Fridericus Ulricus Calixtus Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 45    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:   1. Februar 1653 bis 1. Februar 1653   Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 94 

Anno MDCLIII/ mense Februarii / Ioannes Homborg Logices Professor / Die 1 doctrinam Antepraedicamentorum ad finem perduxit / Die III Ad X praedicamenta explicanda perrexit / Die IV Doctrinam de Substantia eiusque proprietatibus exposuit / VII Ad naturam Accidentis generatim explicandam progressus / IIX Doctrinam de Quantitate eiusque proprietatibus pertractavit / X Praedicamentum Qualitatis exposuit / XI De natura Relationis egit / XIV Sex ultima praedicamenta exorsus fuit, et integram doctrinam X Pradicamentorum / Die XVIII eiusdem mensis absolvit / Die XXI Postpraedicamenta explicare caepit, iisque / die XXIV finem imposuit / XXV Doctrinam περὶ ἑρμηνείας auspicatus fuit / XXVIII ubi 1 insequentis Martii ob Anatomen, de more publice docere cessavit.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 46    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      März 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 98 

Anno MDCLIII / Mensis Martii plerique dies impendendi fuerunt haereditati a parentibus relictae inter me, sorores ac fratres adhuc impuberes diuidendae / Unde adeo factum, ut cum hoc tum alia negocia me quamvis invitum, iusto diutius a consueto labore retraxerint / Quidquid autem operae a me praetermissum sit, illud post nuptias brevi celebrandas, industria mea, auxiliante Deo, compensabit.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 47    Dozent:   Brenneccius, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      März 1653 bis  Professur:   Griechisch 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 53 

Anno MDCLIII / Mense Martio, perpetuo fere totius corporis languore, capitisque dolore affectus, docendi munus exequi non potui / Interim tribus istis mensibus domi, quantum potui, in privato publicum egi, dum iuuenes me de studiis literarum tractandis consulentes aut scriptum mihi aliquod exhibentes, consilio et opera iuvi / Ioannes Brenneccius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 48    Dozent:   Calixt, Friedrich Ulrich   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      März 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 75 

Martius / 8 Finita demonstratione anatomica / 10 ad lectiones publicas redii & incepi doctrinam de Homine / 11 Legi de eius statu ante lapsum / } [diebus] Legi / } [Diebus] Legi de statu purorum s. merorum naturalium / } [diebus] 21, 22 [et] 24 Legi de statu hominis post lapsum / [die] 25 Erat Festum Annunciationis Mariae / } [diebus] 28 [et] 29 Ob nundinas & ferias ordinarias non legi / [die] Legi / [die] 1 Aprilis absolvi doctrinam de Homine / [die] 9 Disputavi de Deo divinisque attributis & Iudaeorum ac Muhammedanorum Idolatria / Praeter publicas hasce operas institui etiam privatum exercitium quo scripta primorum V Seculorum Patrum executio / Fridericus Ulricus Calixtus Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 49    Dozent:   Hildebrand, Joachim   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      März 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 109 

Anno Christi MDCLIII / Mense Martio Passionis Dominicae Historiam de tempore Studiosis paulo copiosius exponere caepi, exhibitis praesertim Sacris Antiquitatibus quae in singulis Historiae illius articulis occurrunt, et ad formandas quoque conciones inservire possunt / A Dominica Laetare hebdomas cum propter nundinas cum propter incidens Festum Annunciationis vacat. Sequenti hebdomade a dominica [Laetare] ob varia nec differenda negotia lectiones sistere me oportuit. / Magister Ioachimus Hildebrandus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 50    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:   3. März 1653 bis 3. April 1653   Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 95 

Anno MDCLIII / mense Martis / Ioannes Homborg Logices Professor / die III doctrinam de Nomine et Verbo, prout ex iis principaliter orationes et enunciationes concinnantur, explanavit / Die IV Quid oratio sit, ex mente Aristotelis, exposuit / Die VII Ad doctrinam Enunciationis categoriae explicandam / Die IIX De Enunciationis categoricae Qualitate, Quantitate, Finitate ac infinitate agere coepit / Die X Doctrinam Enunciationis Categoricae absolvit / Die XI De subalternatione enunciationum egit / Die XIV Oppositionis doctrinam incoavit / Die XV Coeptam expositionis doctrinam absolvit / XVII De enunciationum Aequipollentia agere coepit, eiusque doctrinam die XXII eiusdem mensis absolvit / Die XXIV Doctrinam de enunciationum Conversione auspicatus / Diebus XXVIII et XXIX ob nundinas, de more, a publico docendi munere vacavit / Die XXX in doctrina de enunciationum conversione perrexit, eique IV Aprilis finem imposuit.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 51    Dozent:   Binn, Heinrich   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   31. März 1653 bis 31. Juni 1653   Professur:   Institutiones und Criminalia 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 64 

Ratio Lectionum mearum ab initio mensis Aprilis usque ad finem mensis Iunii 1653 in Academia Iulia habitarum / Postquam die XXXI huius anni absolvi collegium criminale / Publicum, die 18 Aprilis ab initio incepi Institutiones Imperiales et ab eo tempore usque ad diem VI Maii egi de natura et principiis Iuris prudentiae, nulla lectione neglecta / Die IX Maii ad Titulum III Librum 1 coepi agere de divisione personarum ex primo statu, quatenus sunt liberae, et servae ubi ex Iohanni Hermanno Stamm de Servitute ostendi, quem usum atque utilitatem hodieque habeat materia de servitutibus personarum / Absolvi illam materiam die XXVI Aprilis ad Titula III, IV, V, VI, VII et IIX / Subsecutae sunt feriae Pentecostes. Iis finitis septimana post Trinitatis legere non potui propter Dicasterium Guelphicum cui me interesse oportuit / Duabus subsequentibus septimanis celebrati sunt actus solennes Doctorales et Magistralis, ut et nuptiales academici, qui impedimento fuere, quo minus per illos dies officium fecerim / Semotis illis impedimentis ad Lectiones publicas reverti / et die XX Iunii caepi interpretari causas patriae potestatis, iustas nimirum nuptias, Legitimationem et adoptionem / Quam materiam absolvi die IIX. mense Iulii / Et haec quidem elapsi proximo trimestri / Scribebam die V. Iulii 1653 / Henricus Binnius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 52    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      April 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 136 

Anno MDCLIII / Mense Aprili feriae quas Pascha nobis indulgebat et praeterea nuptiarum mearum apparatio in fine huius mensis facta, prohibuit, quo minus officio meo, ea qui volebam et par erat, ratione fungi liceat / Magister Ioannes Horneius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 53    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      April 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 41 

Anno 1653 / Mense Aprili / Absolvi ea, quae de Meteoris dicenda restabant / dein expedivi dissertationem de Corporibus perfecte mixtis in genere / Ob iter Hannoveranum nomine academiae supscipiendum aliquot diebus docere haut potui / Andreas Kinderling scripsi pridie Kalendas Maii

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 54    Dozent:   Brenneccius, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:     April 1653 bis Juni 1653   Professur:   Griechisch 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 69 

Anno MDCLIII / Mense Aprili, Maio et Iunio / Ioannes Brenneccius Graceae literaturae Professor praternaturali calore, capitis dolore, totiusque corporis debilitate afflictus, officium exequi non potuit / Mense tamen Iunio, ubi respirare aliquantum visus est, examini privato publicoque duorum Philosophiae Candidatorum praefuit, eosque optimarum artium Magistros / die XV publice renunciavit / Reliquis huius mensis diebus ob alias festivitates et recrudescentem tussim cessavit.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 55    Dozent:   Cellarius, Balthasar   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      April 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 39 

Mense Aprilis Anno 1653 / Propter multas easque varias conciones, quas in hebdomada magna ac festo paschatos me habere oportuit, hoc mense tantummodo diebus 25, 26 et 29 legere potui / Balthasar Cellarius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 56    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      April 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 128 

Anno MDCLIII/ Mensis Aprilis initio ab officio publicarum lectionum ob ferias Paschatos feriatus usque praeterlapsis ad easdem sum reversus / Iohannes Hilpert Ebraearum literarum P. P.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 57    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      April 1653 bis  Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 139 

Anno MDCLIII / Mense Aprili / Ioannes Homborg Logices Professor die XIIX doctrinam de ennunciationibus Modalibus incoavit, eamque die XXV absolvit / Die XXVI ennunciationes coniunctas seu hypotheticas, late ita dictas exponendas sibi sumsit, quarum explicationem die XXIX ad finem perduxit.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 58    Dozent:   Eichel Edler von Rautenkron, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:   1.   April 1653 bis  Professur:   Ethik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 142 

Sub initium Mensis Aprilis auspicatus sum librum V. Eth. Nicom. eumque satis difficilem & prolixum intra spatium VIII septimanarum ad finem perduxi / Et cum secundum ductum Philosophi de principiis Iuris naturae gentium & positivi; nec non fundamentis legum interpretationis aequitate item & Numi seu monere natura, valore & mutatione paulo fusius agere constitueram, diebus Mercurii & Sabbathi, qui alias a lectionibus publicis vacant, binas horas, antemeridianam alteram & pomeridianam, ut & partem feriarum dictae doctrinae impendi / Ioannes Eichel Professor Moralis

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 59    Dozent:   Tappe, Jacob   (Medizinische Fakultät)
Zeitraum:   15. April 1653 bis 15. Juni 1653   Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 67-68 

MDCLIII / Iacobus Tappius Medicinae Doctor post ferias paschales XV Aprilis Lectionem publicam vernalem instituit / Sequente septimana ob negotia ad parandas Filiae nuptias maxime necessaria Guelpherbytum iter fecit / Quatuor tum neglectae lectiones privatis disputationibus gratis habitis compensabit / Diebus XXV et XXVI April in methodo medendi perrexit / XXVIII publice exhibita et explicata sunt simplicia Theriacae et XXIX Mithridatii ingredientia / Sequente hebdomada, ob celebratas filiae [v] nuptias lectionibus vacare non potuit / XI Maii privatim disputavit de causis symptomatum sensuum externorum / XII rediit ad publicas lectiones easque continuavit usque ad festum Pentecostes / VIII, IX [et] X. Iunii in iisdem progressus est lectionibus / XI privatam habuit disputationem de Visus symptomatibus / XIII paravit se ad sequentis diei actum solennem in quo Valentino Henrico Voglero Medicinae Professori publico gradum Doctoris contulit / XVII Iunii Mixtioni et compositioni Theriacae una cum Medicinae studiosis interfuit / [68r] / XX Iunii iterum disputavit de morbis Auditus / Proximis diebus celebrata est festivitas Doctoralis nuptialisque Domini Ioachimi Hildebrandi Sanctae Theologiae Professoris publice / XXVII Iunii species, ut vocantur, Mithridatii ingredientes fuerunt commixtae inspicientibus et componendi modum discentibus Medicinae studiosis / XXVIII et XXX in curativa Methodo progressus est usque ad indicationes a sexus et aetatis diversitate sumendas / Praeterea publice disputavit de Vertigine.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 60    Dozent:   Hahn, Heinrich   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   17. April 1653 bis 17. Juni 1653   Professur:   Institutiones und Pandekten 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 63 

Anno MDCLIII / Mense Aprili / In sancta hebdomade et Paschali feriae fuerunt, usque ad XVII / diebus XIIX, XIX, XXI [et] XXII legi / Die XXIII Disputavi ex leg. 1 usque ad librum 14. Capitis de Sancrosancta Ecclesia / diebus XXV, XXVI [et] XXVII disputavi de Iniuriis / diebus XXIIX [et] XXIX non legi ob catarrhum / Mense Maio diebus II, III, V [et] VI non legi ex dicta causa / diebus IX, X, XII, XIII legi / die XIV Disputavi de re iudica et privileg. [...schlechter lesbar] / diebus XVI, XVII, XIX [et] XX legi / die XXI disputavi ex l. 14 et sequentibus (de Sacrosancta Ecclesia) Hebdomadae duae, ante una et altera post Pentecosten, Feriae sunt usque ad VI. Iunii / die XXV Maii nihilominus disputavi d. Appellationibus et die XXIIX de Alienatione / Mense Iunii die VI profectus Wolferbytum ad iudicium pronviciale, recessus die XII / die XIV fuit dies promotionis in Facultate Medica Domini Vogleri / die XV dies nuptialis / die XVI testante Medico Domino Conringio aegrotare inceopi, ex repente non potui lectionibus pertexendis [vacare] usque ad XXVII / [v] / diebus XXVII, XXIIX, XIIX, XXX legi / Absolvi ita leges qui superunt, ex t. de epireccadient [?] / praemissumque [?] explicatione t. de. Haereticit [?] ex leges [?] illius singulus [?] explicandis aggressus fui / initium [?] quoque Disputationes VI publice habui / Henricus Hahn Doctor manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 61    Dozent:   Calixt, Friedrich Ulrich   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   21.   April 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 59 

Aprilis / [die] 21 Incepi doctrinam de Peccato / [die] 22 Esse aliquod Peccatum Originis contra Pelagianos, Socinianos & Anabaptistas probavi e Sancta Scriptura / } [diebus] 25 [et] 26 Legi de quiditate peccati originis aliquid positivum esse asserunt / Fridericus Ulricus Calixtus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 62    Dozent:   Mehlbaum, Johannes   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   25. April 1653 bis 25. Juni 1653   Professur:   Rechtswissenschaft 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 66 

Anno 1653 / A Festo Paschatos usque ad Festum Ioannis Baptistae publicis lectionibus absolvi librum XXIV & XXV. Pandectarum / mense Aprili / legi 25, 26, 28 [et] 29 Aprili / Mense Maio / legi 2 die Maii / [diebus] 3 et 5 non potui ob nuptiis Domini Magistri Horneii / 6 eius die et [die] 9 legi / [die] 10 nuptiis interfui / [diebus] 12 et 13 legi / 16 iter necessarium prohibuit / [die] 17 feci officium / [die] 19 festum fuit ascensionis Domini / [diebus] 20 et 23 legi / [diebus] 24 et 26 propter examen Candidati legere non potui / [die] 27 docui / [diebus] 30 [et] 31 festum Pentecostes exemit. Ex hoc tempore usque ad diem Ioannis Baptistae tum propter Festum tum propter examina Candidatorum [...] publica tum denique pp. nuptias et promotionem in Facultate Theologica docere non potui / Ioannes Mehlbaum

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 63    Dozent:   Werner, Georg   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   29. April 1653 bis 29. Juli 1653   Professur:   Rechtswissenschaft 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 70 

Anno Christi MDCLIII / Post ferias Paschales a Magnifico Rectore et Senatu academico Hannoveram ad comitia provincialia missus atque inde die demum 29 Aprilis reversus fui / Sequenti hebdomade Magister Horneius nuptiale agebat sacrum quod horum dierum lectiones retardavit / Die vero 5 et 6 Maii legi / Die 9,10,12 [et] 13 uti et die 16 et 17 itidem officium feci / Die 19 Maii festum ascensionis domini Lectionem impedivit / die vero 20 eiusdem mensis publice docui / Inde feriae Pentecostales et statim subsequentes promotionum Doctoralium [et] nuptiarum Doctoris Vogleri & Doctoris Hildebrandi festivitates, iterum labores publicos interruperunt / Die Iunii 28 ad lectiones sum reversus / Die 29 eiusdem mensis itidem legi / Die 1 Iulii vigiliae festi visitationis Beati virginis erant / Die vero 4 & 5 Iulii ob iter necessarium legere non potui / Reliquis omnibus vero Iulii mensis diebus quibus oportuit in iudicio fui / Georgius Werner Doctor manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 64    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Mai 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 137 

Anno MDCLIII / Mense Maio in historia Secundae ut vocant, Monarchiae occupatus, deduxi eam usque in aetatem Artaxerxis Longimani / Quanto autem brevius res minoris momenti pertractavi, tanto prolixius alias cognitu obseccatus [?] digniores persecutus sum / Aliquot lectiones festum Pentecostales sufflaminavit / Magister Ioannes Horneius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 65    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Mai 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 42 

Anno 1653 / Mense Maio / De Corporibus perfecte mixtis in specie, dicere cepi, doctrinamque de Lapidibus absolvi / Propter nuptias Celebrimi collegae Domini Magistri Horneii unam atque alteram lectionem omittere debui / Andreas Kinderling / scripsi 6 Kalendas Iunii

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 66    Dozent:   Felden, Johann von   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Mai 1653 bis  Professur:   Mathematik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 144 

Mense Maio 1653 doctrinam de quadrungulis & reliquis plenis pene ad finem perduxi / Iohannes a Felde Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 67    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Mai 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 129 

Anno MDCLIII/ Mense Maio omnibus et singulis, mihi assignatis horis / Officii partes fideliter sum executus. Iohannes Hilpert Ebraearum Literarum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 68    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Mai 1653 bis  Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 140 

Anno MDCLIII / Mense Maio / Ioannes Homborg Logices Professor die II doctrinam de propositionibus exponibilibus aggressus fuit, qua absoluta perrexit / die XVI ad doctrinam de suppositione vocum seu de multiplici vocum acceptione in propositionibus, expoendam cui die XXVII eiusdem mensis finis impositus fuit.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 69    Dozent:   Titius, Gerhard   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   17. Mai 1653 bis 17. Mai 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 58 

Ob notoriam invaletudinem XVII Maii demum ad publicos labores sum reversus / Legi inde singulis diebus (excepto 19 propter festum Ascensionis) usque ad 26tum / Ex eo usque ad Iohannis Baptistae festum nuptiis, examinibus tam privatis quam publicis Dominorum Doctorum et Magistrorum, Promotionibus denique eorundem a lectionibus sum impeditus / Gerhardus Titius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 70    Dozent:   Calixt, Friedrich Ulrich   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   2.   Mai 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 60 

Maius / [die] 2 Legi de Peccato originis in actu primo & secundo / [die] 3 Ob nuptias Domini Magistri Hornei legere / [die] 5 non potui / } [diebus] 9 [et] 10 Nullum peccatum ex re & sua natura veniale esse probavi / } [diebus] 12 [et] 13 Legi de peccatis actualibus / } [diebus] 16 [et] 17 Legi de peccato in Spiritu Sancto / [die] 19 Erat Festum Ascensionis / [die] 20 Legi de caussa peccati / [die] 23 Doctrinam de Peccato absolvi / [die] 26 Ob negotia neccessaria expedienda Goslariam profectus sum / Fridericus Ulricus Calixtus / [v] Ob nuptias, Promotiones, Examina publica & alia solennia a Festo Pentecostes usque Iohanis Baptistae legere non licuit / Von Ostern bis Iohannis 1653

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 71    Dozent:   Cellarius, Balthasar   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   2. Mai 1653 bis 2. Mai 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 38 

Anno 1653 / Mense Maio / Inchoatam nuperrime Evangelistae Lucae interpretationem continuavi diebus 2,3,69, 10, 13, 16, 17 [et] 20 quo et caput VI absolvi / Reliquis vero huius mensis diebus propter instans festum Pentecostes pergere non potui / Balthasar Cellarius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 72    Dozent:   Horne, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juni 1653 bis  Professur:   Geschichte und Poesie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 138 

Anno MDCLIII / Mense Iunio cum ferias Pentecostes aliae quaedam eaeque publicae et Academicae festivitates, sese invicem statim subsequentes, exciperent, non potui equidem labores consuetos una atque altera hebdomade istis solennibus interpellatos, continuare / Mox tamen redii ad officium atque historiam secundae monarchiae ea qua exorsus fueram, ratione pertexui / Magister Ioannes Horneius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 73    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juni 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 43 

Anno 1653/ Mense Iunio / Exposui doctrinam de Metallis, sed non omnem, quod intercederent tum feriae Pentecostales, tum promotiones et nuptiae Celeberrimorum Dominorum collegarum Domini Vogleri et Domini Hildebrandi / Andreas Kinderling / scripsi 4 Kalendas Iulii

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 74    Dozent:   Schrader, Christoph   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juni 1653 bis  Professur:   Eloquenz 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 114 

Christophorus Schrader Eloquentiae Professor et pro tempore ViceRector quotidianis atque perpetuis Academiae negotiis distentus, durante Rectoratu praeter quartam Philippicam publice quidquam prolegere non potuit. Simul abierit magistratu Marci Tullii de claris oratoribus librum qui Brutus inscribitur expositurus / Scriptum 30 Iunii 1653

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 75    Dozent:   Cellarius, Balthasar   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:      Juni 1653 bis  Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 40 

Anno 1653 / Mense Iunii/ Ob febriculam, quae per aliquot dies me detinuit, promotionem item doctoralem et magistralem academicam, quae mihi adeunda fuit, officium facere non potui. / Balthasar Cellarius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 76    Dozent:   Felden, Johann von   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juni 1653 bis  Professur:   Mathematik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 143 

Mense Iunio 1653 ob duas promotiones habitas progredi in lectionibus publicis parum potui / Iohannes a Felde Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 77    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juni 1653 bis  Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 141 

Anno MDCLIII / Mense Iunio / Ioannes Homborg Logices Professor die VI definitionem et partes syllogismi explanare caepit, et in eius doctrinae strenue hactenus progressus, pervenit die XXI ad syllogismum expositorium cuius explanationi non diu immorabitur, sed statim ad reductionem syllogismorum perrecturus est / Habuit quoque disputationem Metaphysicam de Necessario et Contingente.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 78    Dozent:   Calixt, Friedrich Ulrich   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:   27. Juni 1653 bis 27. August 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 62 

Iunius / Die Lunae post Festum Iohannes Baptistae [qui] erat 27 Iunii, incepi Doctrinam de Gratia & Praedestinatione / [die] 28 Legi / [Die] 30 Erat mutatio Rectoratus / [die] 1 Legi / } [diebus] 4,5,7,8 Legi / } [diebus] 11 [et] 12 ob ferias nundinales non legi / } [diebus] 14 [et] 15 Legi / } [diebus] 18 [et] 19 Legi / } [diebus] 18 [et] 19 Legi / [die] 21 Ob Disputationem Inauguralem Domini Block legere non potui / [die] 22 Legi / } [diebus] 25, 26, 28 [et] 29 / Augustus / [die] 1 Legi / [die] 2 Absolvi Doctrinam de Gratia & Praedestinatione / [die] 4 Incepi Doctrinam de Incarnatione, merito & officio Christi / [die] 5 Legi de Personalitate & subsistentia / die 8 Legi / } [diebus] 9, 11 [et] 12 Legi de unione personali / } [diebus] 15 [et] 16 Legi de Heresi Nestoriana & Eutychiana / } [diebus] 18 [et] 19 Legi de Communicatione Idiomatum / Ob negotia domestica in lectionibus publicis deinde progredi non licuit / Ex aedibus mei Parentis emigrandum & ruinam minantes reparandae fuerent / Accessit quod recens natus filidus animum a studiis quodammodo avocavit / Fridericus Ulricus Calixtus.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 79    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juli 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 85 

Anno 1653 / Mense Iulio / Post expeditam doctrinam de Metallis, exposui etiam eam quae est de Anima vivente et Plantis / Legi omnibus horis lectioni meae destinatis / Andreas Kinderling / scripsi pridie Kalendas Augusti

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 80    Dozent:   Felden, Johann von   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juli 1653 bis  Professur:   Mathematik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 81 

Anno 1653 / Mense Iulio doctrinae metiendi distantias & altitudines maximam partem absolvi / Iohannes a Felde Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 81    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      Juli 1653 bis  Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 78 

Anno MDCLIII mense Iulio / Iohannes Homborg Logices Professor doctrinam de syllogismis modalibus, Coniunctis, Exponibilibus exposuit, et ad formarum argumentandi imperfectarum explanationem perrexit, atque die XXIX absolvit: nec ullam horam suis praelectionibus publicis praestitutam intermisit, quin doceret.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 82    Dozent:   Hahn, Heinrich   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   4. Juli 1653 bis 4. Oktober 1653   Professur:   Institutiones und Pandekten 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 90 

Anno MDCLIII / Mense Iulio Die IV, V [et] VI fuerunt feriae nundinales / diebus VII, IIX, XI, XII, XIV, XV Legi / die XVI habui disputationem inauguralem de iure forensi varii generis / Legi diebus XIIX, XIX, XXI, XXII, XXV, XXVI,XXIIX, XXIX / die XXX disputavi [...] de iure forensi / Mense Augusto / diebus I, II, IV, V. legi / die VI disputavi III de iure forensi / Legi diebus IIX et IX / die X disputavi de Mutuo universitatum: / diebus XII, XIII Legi / die XIII de iure forensi / IV Disputavi / Porro legi diebus XV, XVI, XIIX et XIX/ A die XXII usque ad XXVII abfui ex Magnificentis Academiae Directoris concessione / die XXIX et XXX legere non licuit ob curam incommodae ex itinere valetudinis / Septembris / Perrexi ergo in Septembris die I et II / die III disputavi / V de iure forensi / die V, VI fuerunt nundinae, sed in nihilominus legi / et porro die IIX, IX, XII, XIII, XV, XVI, XIX, XX, XXII, XXIII / die XXIV disputavi VItum de iure forensi / [v] Absolvi ita leges singulas / die iure sacro et reliquarum explicationem incepi ex quibus praecipuas et difficiliores deinceps exponam: simulque VII Disputationes publicas habui / Die XXVI profectus ad iud. prov. Wolferbyt. abfui usque ad Kalendas Octobris / Henricus Hahn, Doctor, manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 83    Dozent:   Schrader, Christoph   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:   8. Juli 1653 bis 8. Oktober 1653   Professur:   Eloquenz 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 88 

Christophorus Schrader postquam Academiae ViceRectoratum deposuit, XVIII die mensis Quintilis coepit publice interpretari Marci Tullii librum de classis Oratoribus, qui Brutus inscribitur, in eoque usquam interiungens, perrexit, usque ad XXI diem mensis Augusti, quando Serenissimi Principis, Academiae Magnificentissimi Rectoris hodierni singulari mandato ad Dannenbergicarum scholarum visitationem est profectus, unde tertio die Septembris redux continuo Guelpherbytani Ducatus & Comitatus Blancoburgici Scholas obire coepit, & ut Adolescentia studia in municipalibus scholis Academiae Iuliae conformentur praeparenturque, pro viribus [?] elaboravit [?] / Rediit in Academiam proped. Festi Sancti Michaelis insignis libri Tulliani coeptam nuper publicam interpretationem, cum Deo, alacriter persecuturus / In Academia Iulia IV Octobris MDCLIII

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 84    Dozent:   Binn, Heinrich   (Juristische Fakultät)
Zeitraum:   8. Juli 1653 bis 8. Oktober 1653   Professur:   Institutiones und Criminalia 


Quelle:  

Ratio Lectionum mearum superiori trimestri in Academia Iulia habitarum / Postquam die IIX mensis Iulii causas patriae potestatis iustos nimis Nuptias, adoptionem et Legitimationem absolvi / die XI eiusdem mensis coepi interpretari materiam tutelarem, quam Augusti XIX ad finem perduxi / Ea absoluta, die XXII ad Librum II coepi agere de modis quibus Iure Naturali seu Gentium res et earum dominia acquiruntur / Cui doctrinae finem imposui die XVI Septembris / Die XIX porro eiusdem materiam Servitutum explicare incoepi, quam finivi die VII Octobris / Duas tantum lectiones in hoc trimestri propter valetudinem minus firmam intermisi / Signatum die X. Octobris MDCLIII / Henricus Binnius Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 85    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:    August 1653 bis 0. August 1653   Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 79 

Anno MDCLIII mense Augusto / Iohannes Homborg Logices Professor doctrinam τῆς ἀποδείζεως ex 1 Poster. Analytic. exponendam sibi sumsit, et die XXVI eiusdem mensis ad finem perduxit / Die XXIX Doctrinam Topices auspicatus fuit / Habuit Disputationem Metaphysicam de uno transcendente.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 86    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      August 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 86 

Anno 1653 / Mense Augusto / Exposui doctrinam de Anima sentiente / nec ullam omisi lectionem / Andreas Kinderling / scripsi pridie Kalendas Septembris

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 87    Dozent:   Brenneccius, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      August 1653 bis  Professur:   Griechisch 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 82 

Anno 1653 mense Augusto medio demum ad officium redire potui, et perrexi in explicando nono Iliados libro / Ioannes Brenneccius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 88    Dozent:   Felden, Johann von   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      August 1653 bis  Professur:   Mathematik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 81 

Anno 1653 / Mense Augusto per octiduum ob mortem filioli mei docere non potui / reliquo tempore Epipedometriam [explicare] coepi / Iohannes a Felde Doctor

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 89    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      August 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 130 

Anno MDCLIII / Mense Augusto omnibus et singulis mihi assegnatis horis iniunctum publicae professionis munus qua par erat, fide et diligentia obivi / Iohannes Hilpert Ebraearum Literarum Professor Publicus

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 90    Dozent:   Homborg, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:    September 1653 bis 0. September 1653   Professur:   Physik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 80 

Anno MDCLIII mense Septembris / Iohannes Homborg Logices Professor in Topicis perrexit, eorumque explanationi finem imposuit die XVI eiusdem mensis / Die XIX Elenchos Sophisticos explicare coepit / et die XXVII absolvit / atque ita totam Logices doctrinam ad finem perduxit: / nec ullam horam suis praelectionibus praefinitam praetermisit, quin publice doceret / Habuit disputationem de Omnipotentia Dei.

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 91    Dozent:   Kinderling, Andreas   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      September 1653 bis  Professur:   Logik 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 44 

Anno 1653 / Mense Septembri / Doctrinam de Anima intelligente pertractavi / atque ita ante festum Michaelis finem explicationi Physices imposui / Andreas Kinderling / scripsi pridie Kalendas Octobris

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 92    Dozent:   Brenneccius, Johannes   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      September 1653 bis  Professur:   Griechisch 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 83 

Anno 1653 mense Septembri in Homerica interpretatione progressus sum / Biduo ferias dederunt nundinae / Unius etiam diei lectionem impedivit funus quoddam Academicum / Ioannes Brenneccius

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 93    Dozent:   Calixt, Friedrich Ulrich   (Theologische Fakultät)
Zeitraum:    September 1653 bis 0. 1653   Professur:   Theologie 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 125, 126 (Duplette) 

Anno 1653 quum sub finem Septembris e venerandi / Parentis familia emigrassem & paulo post natus esset filiolus, rebus domesticis nondum compositis & quodammodo in ordinem reductis ad lectiones animum applicare non licuit / Tertio itaque Nonarum Novembris nobilem de Iustificatione doctrina auspicatus sum & legi singulis diebus donec eam 22. Decembris absolverem / Fridericus Ulricus Calixtus Doctor manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 94    Dozent:   Conring, Hermann    (Medizinische Fakultät)
Zeitraum:      September 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 87 

Hinc illa intercussione omnibus statis horis, perrexi strenue in publice enarranda veterum Germanorum repall [?] tomum legibus ac consuctudinibus publicis privatisque ad Criminalis [?] Prudentiae Regulas examinandas: observato filio Taciti [?] idque ad diem usque Tertiumdecimum Septembris / Exinde suevi nonnihil tum primis evocatis Herzbergam ad Illustrissimam viduam / Domi addidi insignem partem libro de Finibus Imperii Germanici / Quibus studiis Polemicis effectum est, ut in Arte Medica publice quidem nihil docuerim: post tamen sonatum adolescentis, qui ex meis dissertationibus iam publicatis Introductionem in Artem Medicam / Hermannus Conringus Doctor manu propria

Text anzeigen
Druckansicht Nr: 95    Dozent:   Hilpert, Johann   (Philosophische Fakultät)
Zeitraum:      September 1653 bis  Professur:   Medizin 


Quelle:   Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 131 

Anno MDCLIII / Mense Septembri, nundinae Helmstadienses feriae Michaelis atque alia impedimenta prorsus inevitabilia in causa fuerunt, quo minus publice docere potuerim / Iohannes Hilpert, Ebraearum Literarum Professor Publicus

Treffer 95, sortiert nach Jahr Neu sortieren: Dozent  Fakultät  Professur  Jahr