Universitä Helmstedt: Rechenschaftsberichte

Rechenschaftsbericht


Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 


Ratio Lectionum mearum Octobris, Novembris et Decembris mensibus MDCLIII in Academia Iulia publice habitarum / Postquam die VII mense Octobris MDCLIII absolvi materiam de Servitutibus Libro II de X. eiusdem coepi agere act. Tituli VI et VII dicti Libri de modis quibus Iure Civili res aequirimus, usucapione scilicet et Donatione. His ad finem perductis, subieci Titulos: quibus alienare licet vel non et per quas personas cuique acquiritur. / Addidi postmodum insignem de Testamento et quae eo pertinent item de legatis / Fidei comissis et Codicillis materiam / Cui toti materiae Testamentariae finem imposui die XX. Decembris MDCLIII / Propter necessaria impedimenta aliquot Lectiones ordinarias hoc trimestri intermittere coactus fui, quos tamen horis extra ordinariis ex parte compensavi / Helmstadt, die IV. Ianuaris MDCLIV / Henricus Binnius Doctor et Institutionum Professor Publicus