Universitä Helmstedt: Rechenschaftsberichte

Rechenschaftsbericht


Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 103


Ioannes Eichel Moralis Professor peractis Nativitatis feriis publicas lectiones in Mensem Martium distulit; partim permissu Dominorum dominorum Visitatorum, qui hoc anno, quo stipendio caret, eum non aequaliter, cum aliis Dominis dominis Collegiis suisque ad eas tradendas pronunciabant; partim, quod nulla vacaret hora, qua ea, quae exorsus erat, collegia privata, tam disputando, qui legendo, ad finem perducere poterat. His vero, mensibus Januario & Februario, absolutis, sub initium Martis doctrinam de Iustitia & Iure auspicatus est, eamque ad caput IX Aristotelis libri V Ethicae perduxit / Privatim disputatorio Collegio Ethico finem imposuit, excepta disputatione ultima / Helmstadii die 11 Aprilis Anno MDCLIII