Universitä Helmstedt: Rechenschaftsberichte

Rechenschaftsbericht


Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 48; 49 Duplette


Anno 1653 / Mense Decembri / Exposui doctrinam de Motus speciebus eiusque proprietatibus ac partibus; deque primo mobili ac motore; atque ita absolvi partem Physices communem / Porro in parte speciali inchoavi quidem doctrinam de coelo sed totam expedire hoc mense aut anno haut potui / quia lectionem publicam omittere debui, tam 12 Decembri ob Disputationem publ. Domini Doctoris Conringii, tum tota illud quae Festum Nativitatis Christi prope me antecedebat, septimana utpote quam occupabant Examina Candidatorum Philosophiae / Andreas Kinderling scripsi pridie Kalendas Ianuaris