Universitä Helmstedt: Rechenschaftsberichte

Rechenschaftsbericht


Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 150


Ratio Lectionum mearum publicarum proximo trimestri in Academiae Iuliae habitarum / Postquam mense Decembris superioris anni MDCLII in Collegio Criminali publico pertractavi ea, quae in genere pertinent ad criminalia; maxime vero ad Processum initio mensis Ianuariii ad Titulos IV priores libri IV Institutionum Imperialium coepi agere et publice legere de Delictis privatis quae eo mense absolvi, neque lectiones neglexi, praeter quatuor et quidem propter Dicastorium Principale W├╝lferbyti habitum septimana post Antoni / Mense Februario egi de Delictis Carnis prout e Del. maxime vero a Iulio Caesare recensentur. Egi autem de singulis speciebus singulatim, Tractationem illorum absolvi die IV Mensis Martii / Hoc a mense nullam lectionem intermisi / Absolutis delictis carnis die VII Martii coepi agere ad Titul. ultimum Libro IV. Institutionum de Delictis publicis quorum tractationem absolvi die XXXI Martii / Et ita finem huic Collegio Criminali publico imposui / Disputavi publice de Necessaria defensione / Signatum die VI April MDCLIII / Henricus Binnius Doctor