Universitä Helmstedt: Rechenschaftsberichte

Rechenschaftsbericht


Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 71


Anno MDCLIII / Iacobus Tappius Medicinae Doctor absolutis iis quae ad generalem medendi methodum pertinent, die III Octobris auspicatus est doctrinam de medicamentorum natura, differentiis et qualitatibus eamque hoc et sequentibus duobus mensibus usque ad medicamenta certum aliquod obiectum in corpore humano praeter naturam contentum respicientia, ut sunt sudorifera, diaretica, calculum frangentia et continui lectionibus deduxit / exceptis IV et V Octobris quibus nuptiis Superintendentis Schöningensis interfuit / et decimo undecimoque octobris neque non I. II et IV Novemberis, quos curationi Tribuni de Planis febri quartana laborantis impendit / quicquid autem / [v] / septem his diebus neglectum fuit, privatis disputationibus gratis diebus feriatis habitis compensavit / Praeterea a primo Decembris usque ad 13 eiusdem mensis visitatio pharmacopolis academici fuit instituta.