Universitä Helmstedt: Rechenschaftsberichte

Rechenschaftsbericht


Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 76


Toto hoc quadrimestri, ab ineunte novo anno MDCLIII, usque ad Paschatos festum, non licuit ob dirum et pertinax αγρυπνίας malum quod perpetuo me infestavit, medicationibus et studiis indulgere, ut ita ad publicas praelectiones fuerim inidoneus / Binas tamen intervallis tolerabilioribus disputationes publicas habui. Spero autem cum tempore meliora, et studebo iacturam illam diligentia sarcire / Gerhardus Titius Doctor