Universitä Helmstedt: Rechenschaftsberichte

Rechenschaftsbericht


Niedersächsisches Landesarchiv - Staatsarchiv Wolfenbüttel: 37 Alt 204, H.1 70


Anno Christi MDCLIII / Post ferias Paschales a Magnifico Rectore et Senatu academico Hannoveram ad comitia provincialia missus atque inde die demum 29 Aprilis reversus fui / Sequenti hebdomade Magister Horneius nuptiale agebat sacrum quod horum dierum lectiones retardavit / Die vero 5 et 6 Maii legi / Die 9,10,12 [et] 13 uti et die 16 et 17 itidem officium feci / Die 19 Maii festum ascensionis domini Lectionem impedivit / die vero 20 eiusdem mensis publice docui / Inde feriae Pentecostales et statim subsequentes promotionum Doctoralium [et] nuptiarum Doctoris Vogleri & Doctoris Hildebrandi festivitates, iterum labores publicos interruperunt / Die Iunii 28 ad lectiones sum reversus / Die 29 eiusdem mensis itidem legi / Die 1 Iulii vigiliae festi visitationis Beati virginis erant / Die vero 4 & 5 Iulii ob iter necessarium legere non potui / Reliquis omnibus vero Iulii mensis diebus quibus oportuit in iudicio fui / Georgius Werner Doctor manu propria