Vorlesung

Professor Prof. Christoph Heinrich Ritmeier
Fakultät Theologische Fakultät
Vorlesungstyp Lectio publica
Semester Sommersemester 1717
Titel Christophorvs Henricvs Ritmeier, D. In exegeticis praelectionibus, a Psalmis ad reliquos Veteris Testamenti libros publice progredietur. Quibus porro J. D. hoc aget, ut, praemissis semper isagogicis specialibus, genuinum sensum proponat, usumque ostendat. Cumque Pericopas Dominicales & Festivales, Evangelicas pariter atque Epistolicas, e fontibus expositas, nunc absolveri omnes, imposterum his addet selecta quaedam, illis respondentia, pro exordiis apte adhibenda, S. Scripturae utriusque foederis loca; cum succincta eorundem explicatione & applicatione, necessariisque exegeticis ac homileticis observationibus. Quae praeterea publice privatimque suscepturus est, ad sacri studii cultorum vota, & ecclesiae utilitatem dirigere studebit. [...] Docet publice hora X.
Tag, Zeit 10.00 Uhr
Quelle Vorlesungsverzeichnis