Vorlesung

Professor Prof. Johann Thomas Cludius
Fakultät Juristische Fakultät
Vorlesungstyp Lectio publica
Semester Sommersemester 1623
Titel Ioannes Thomas Clvdivs D. hactenus materiam publicorum iudiciorum explicavit, & quomodo in ea procedendum, quae etiam singulis delictis paena praestituta hodieq. in usu sit, ex Iure Civili, constitutione Carolina criminali, & probatis autoribus demonstravit, praejudicia etiam huc pertinentia allegavit: Et quam vis ipsi ad alia progrediendum fuisset, gravißimi tamen & quotidiani in facultate Iuridica labores, quos per annum integrum tanquam Decanus ordine ita postulante sustinuit, impedimento fuerunt, quo minus id praestare potuerit, jam autem finitis feriis secum consituit, institutiones juris Civilis synoptica explicatione studiosis juvenibus proponere, & spacio paucorum mensium ad optatum finem perducere, interim disputationes publicas, quarum aliquot ex materia contractuum desumpsit, & ultimam de pignoribus habuit, continuabit.
Quelle Vorlesungsverzeichnis