| Titel |
Georgivs Werner D. absoluta mox Consuetudinum Feudalium interpretatione, ad Ius Canonicum denuo sese conferet, & libros V. Decretalium explicabit. Ita vero in hoc opere versabitur, ut singulos quidem Titulos, eorumq; capita breviter sit enarraturus; sed quaenam ex illis & quem hodie nobis praestare queant usum in nostris foris, dilucide & latius ostensurus. Ante autem, quam hoc aggrediatur, primam hujus Iuris & veram originem edisseret, & ex quibus initiis, quorum opera, quove tempore in hanc qua hodie constat, molem excreverit, auditoribus suis commonstrabit. [...] Docet hora IIIa. |