| Titel |
Iohan. Lvders D. antehac vtramq. Philosophiae practicae partem Ethicam & Politicam explicandam sumsit. Ethicae vero prima parte, quae de summo bono agit, absoluta, eiusq. profeßione postea alteri demandata, a postrema Visitationis tempore in solis Politicis perrexit ac in iis postquam generalem artis totius delineationem praemisset, in specie de societate mariti & uxoris, Domini item & serui, parentum deniq. & liberorum, horumq. omnium mutuo iure sufficienter egit. Post de familiis & Pagis tractatum, de Ciuitate item & Ciuibus, variisq. horum differentiis subtexuit. Inde ad doctrinam de Rep. acceßit, eiusq. natura in genere considerata, quid habendum sit de Monarchia & huius speciebus, Regno Despotia, & Tyrannide demonstrauit. Adiecit insuper de Aristocratia & Oligarchia consideratione superioribus septimanis. Et quia in doctrina de populari statu proxime sustitit, feriis finitis ad hanc etiam tradendam reuertetur, operamq. dabit ut futuro semestri de Iuribus maiestatis tractatum elegantißimum subiungat, & quae in regia hac disciplina restant, omnia pari fidelitate superaddat, praeterea etiam disputationum publicarum Exercitium superiori anno coeptum, gnauiter urgeat ac continuet. |