| Titel |
[...]In scholis interioribus ea explanabit, quae, apud Ciceronem in libris de Oratore, in eloquentissimorum hominum disputatione versata, maximum adjumentum afferunt et ad dicendum et ad judicandum. Deinde et antiquitatum Romanarum capita, juris disciplinam illustrantia, tradet, doctrinamque rei nummariae et de ponderibus ac mensuris veterum Romanorum, praeeuntibus Car. Patino et Ioan. Casp. Eisenschmidio, uberius explicabit. Suam quoque operam pollicetur commilitonibus, quibus studiorum profectus in lucem proferre, sedulaque exercitatione augere, volupe est. |