| Titel |
Fridericvs Weise/D. Hoc quidem anno a januario usque ad septembrem cathedram theologicam docendi causa non adscendit, nec potuit, utpote qui Vicerectoratu juliae academiae est functus. Quam vis autem docendo ei non licuerit prodesse; aliam tamen ratione suarum rerum se sategisse arbitratur. Nunc qui ad ea quae venerandae facultatis statuta eum praestare jubent, redit, theologiam exegeticam cum in se vel in actu signato, tum applicative vel in actu exercito tradet. Cum qua cum arcte cohaereat homiletica, hanc quoque brevibus & sufficientibus comprehensam regulis ita explicabit, ut, quipiam debitamque diligentiam adhibebunt, bene, quin cum fructu tempus collocent. His absolutis, sed, Deo consentiente atque adjuvante, ad theologiam pastoralem progredietur. Haec publice. [...] |