| Titel |
Fridericvs Weise D. Post matthaeum, quem ante pascha bono cum Deo absolvet, marcum, lucam & johannem publice explicabit. Ostenso vero evangelistae sensu, mox usus practicos juxta logicas regulas, quas theologia exegetica dudum approbavit atque usurpavit, inseret, ut, cum e suggestu studiosis, pastoribus factis, ad coetum ecclesiasticum dicendum est, membra sacri coetus, inprimis erudita, piam diligentiam pastoris sui cognoscant, approbent aestimentque: ipse vero pastor bonam habeat conscientiam & sibi sancte persuadeat, quod, dum coetui suo usui esse vult, revera sit. [...] |