| Titel |
Henricvs Boethivs Th. D. post Psalmorum qurorundam, quo hactenus pertractauit, explanationem juccinctam & accuratam, deinceps ad locorum Theologicorum explanationem redibit, & quam iam exorsus est, de noticia Dei naturali & reuelata doctrinam, vna cum illis quae ad pleniorem doctrinae eius cognitionem pertinent & conducunt, de caetero perpetua thesi & antithesi, continuabit. Iisq. mediocri diligentia explicatis ad consimilem aliorum doctrinae caelestis locorum dilucidationem perget. In quibus omnibus tamen ita versabitur, ut breuitatis ratio habeatur, & nihil eorum tamen, quae ad intimiorem locorum singulorum illustrationem necessaria sunt, negligatur, hora 9. |