| Titel |
D. Iohannes Caselivs perget explicare politica Aristotelis. Accomodabo autem me, ut hactenus a me sedulo factum fuit, ad captum auditorum, qui si omnes sint Graecis litteris tincti magis & facilius progregiar: nunc ut pluribus consulatur porro aliquot capitum paraphrasin conficiam. Hoc non solum mihi ad caetera erit commodum, sed eo modo etiam ingeniosiores introduxero ad rationem consideranda orationis philosophi nostri, potißimum εv φιλοσοφια τη καλουμενη πσακηκη: cuius vos studiosiores esse expediebat. Namq[ue] illa & unicuiq[ue] sunt necessaria ad privatam vitam coelendam, nec iis carere possunt, qui fine in foro versantur, sive in curia, sive in aliquo administratioinis manere in ecclesia. |