| Titel |
Fridericvs Vlricvs Calixtvs D. doctrinas de Deo, de SS. Trinitatis Mysterio, de Persona & officio Christi & de Scriptura Sacra absolvit. Ad annexas de Peccato, de Praedestinatione, Iustificatione atque hanc excipientes alias, Deo favente, accedet, & more consueto singulas, ubi exposuerit, publico examini submittet. Edidit hactenus & recensuit b.m. Parentis de praecipuis Christianae Religionis capitibus Disputationes xv; de Peccato tractatus diversos; De Pontifice Romano Orationes tres; De veritate Religionis & Autoritate Antiquitatis Ecclesiasticae Dissertationes; Considerationem Doctrinae Pontificiae juxta ductum concilij Tridentini, & Reformatae juxta ductum Confessionis Thorunj Borussorum anno 1645 exhibitae; De Tolerantia Reformatorum Consultationem. Sub praelo sunt Orationes selectae hactenus ineditae, quibus succedent alia quae vel ante hac visa non sunt, vel quorum exempla distracta prae alijs desiderantur. |