| Titel |
[...] Curabit praeterea novam librorum Metaphysicorum Aristotelis editionem: quae ut tanto gratior orbi erudito, pracipue vero Auditoribus suis, accidat, cum ipsa vernacula hujus Autoris dictione versiones conferet, & ex his eam, quae vel elegantior est vel sensum rectius exprimit, textui graeco e regione junget. Capita quoque in commata secabit, & contextus uti vocantur, quos editionibus qubisdam deesse notum est, locis suis restituet. Iisdem ut & libris ipsis summaria, totique operi Introductionem praefiget. |