Vorlesung

Professor Prof. Friedrich d. Ä. Weise
Fakultät Theologische Fakultät
Vorlesungstyp Lectio publica
Semester Wintersemester 1731/1732
Titel Fridericvs Weise D. Mandatis superiorum qui pie parent ac praelectiones hoc ex loco dominis studiosis indicant, ut scopi sui ex vera ac perfecta earum cognitiones fiant participes divitesque doctrina eo redant, unde mittuntur, laudandi sunt. Sed verendum est ne multi se ipsos decipiant, utpote qui sua alio applicant ac tandem bonis animi carent. Omnibus, quotquot ad academias eunt discitum, precamur prudens atque utile judicium, ut sibi in eligendis praelectionibus inserviant. Ego, qui omnibus & singulis bene cupio, theologiam positivam eamque vel ex impresso compendio, vel ex manuscripto veteris theologi vel ex αὐτογράφῳ praelegam. Si forte theologia displiceat, controversias inter evangelicos & pontificios proponam. Juxta statuta, quae me novum testamentum publice explicare jubent, epistolas Pauli exponam. Me quoque eadem statuta ad theologiam homileticam explicandam vocant. Igitur si qui ex me sene hanc cum fructu audire volunt, in horum gratiam eam dextre ac perspicue praeceptis expositis promitto explicare.
Quelle Vorlesungsverzeichnis