| Titel |
[...] Privatim lectiones Genealogicas, quorundam rogatu, eo, quo ante indicatum, modo adhuc repetit, mox vero vel ipsius Germanici Imperij historiam posteriorum seculorum adjunget, vel, ut jam noni postulant, aliarum quoque plurium illustrium tum principalis, tum comitivae dignitatis familiarum historicam enarrationem, sed breviore tamen tractandi modo, proponet. Cum vero vacante jam Hebraica professione etiam illius Linguae Collegium ante trimestre coeptum tumexplicatis Grammaticae praeceptis, tum psalmis etiam aliquot juxta illa resolutis, ante paucos dies absolverit, non deerit, si porro opus videbitur, aliorum quoque in hoc genere petitioni, vel denuo praecepta illa eadem seu breviore adhuc via traditurus, vel in magis exercitatorum gratiam integrum aliquem S. Scripturae librum juxta Syntactica praecepta & Hebraismos, adhibitis simul & collatis praecipuorum interpretum versionibus, resoluturus. |