| Titel |
Henricvs Vffelmannvs praeter ea, quae nupero Academicarum praelectionum indice receperat, παράδοξα Stoico- Tulliana absolvit, morumque disciplinam de integro acroamatice tradere coepit: ita quidem, ut praecipua ad calamum dictaverit, obscuriora uberius viva voce edisseruerit; omnia vero sub publici examinis incudem protinus revocarit. Eadem igitur methodo deinceps progredietur strenue, &, si pluribus laboribus suffecerit proximum semestre, Epictetum publice interpretabitur. [...] Docet hora IX.
|