| Titel |
Samvel Rachelivs cum aliquoties Aristotelis Opus Νικομαχεῖοv, aliosque libros Morales interpretatus sit, deinceps ad eximios Hugonis Grotii de Iure Belli & Pacis libros se accinget, Ius Naturae & Gentium in ijs consideraturus: hac methodo, ut primo quidem Grotij nonnunquam concisius loquentis, ac plures quaestiones constipantis sententiam perspicue proponat: deinde, ex quibus principiis quaeque Iuris Naturae Gentiumque capita derivata sint, demonstret: deniq. sicubi a Summo Viro forte diffenserit, modeste suam sententiam explanet. Quae vero in hoc Opere vel Theologici argumenti, vel Iuris Civilis Rom. propria fuerint, suis reliquentur Doctoribus. [...] Docet hora IX. |