| Titel |
Henricus Hahn D. & Codicis Professor, postquam demonstravit, quantum per morbi difficultates licuit ex textibus de usuris & similibus, exempla Status Legalis, perget ex legibus Codicis de Sponsalibus & Nuptiis inter alia docere quam summe necessaria, etiam in modo dictis materiis, laudati Status accurata cognitio existat, nec non quomodo ad negocia in praxi occurrentia, quibus Codex est refertus, utiliter recteque applicetur. In operibus quoque publicis, quae sub praelo habet, & similibus edendis debitam diligentiam collocabit. Docet hora nona. |