| Titel |
Fridericus Ulricus Calixtus D. Acad. Juliae Senior & Professor Primarius emeritus, necem minantem morbum quamvis ope Divina adjutus, superaverit, cum ejus tamen reliquiis conflictari nondum desiit. Interim consilio studiorumque directione studiosae juventutis commoda promovere satagit, susceptis domesticis Exercitiis amplius promoturus, quam primum valetudini melius fuerit reconciliatus. In publicam lucem quae prodire huc usque iussit, Deo adminiculante valetudinemque firmante, exceptura sunt alia, industriis S. S. Theologicae cultoribus profutura. |