| Titel |
Iohannes Hedericvs D. absoluta iam parte priore S. Euangelij secundum Iohannem magnificentißima Domini nostri Iesv Christi gesta, & selectißimas conciones, ad postremum actum, insibilis conuersationis eius in his terris, & ad tempus peractae redemtionis, totius generis humani pertinentes, hora quarta, septimanae diebus quinq. explicare perget. Obseruabit autem vt hactenus ita etiam ουν δεω deinceps, eam methodum, in tractatione rerum & phrasum, tam Graecarum quam Hebraicarum, quae in statutis Academiae & Facultatis Theologicae, de interpretatione librorum & capitum sacrorum, sapienter aßignata est. |