| Titel |
M. Iohannes Baldovivs Sanctae Lingua P.P. Grammaticae suae Hebraeae explicationem ουν θεω pertexet, eaque ad finem deducta, revertetur ad Textum Hebraeum Sacrum Proverbiorum Salomonis, in quo antehac novem priora capita exposuit. Eadem vero Methodo utetur in sequentibus, qua antehac in illis usus est. Textum nimirum Hebraeum verbis Latinis exponet, & brevissimas notas ad calamum dictabit, in quibus Emphases Vocabulorum exprimentur, Fontes doctrinarum seu Locorum communium Practicorum aperientur, Idiotismi Linguae S. notabuntur, & difficiliora quaevis, quae lectorum morari possunt, evolventur. [...] |