| Titel |
[...] in privatis vero partim sententias adversariorum dissentientium, quibus coelestem veritatem olim infringere ausi fuerunt, aut recentiori aetate violare annituntur, ordine commemorare, ac inprimis commata sanctissimi Codicis, quibus ad disseminandos errores quam saepissime abuti solent, a falsis expositionibus corruptelisque vindicare, partim etiam fundamenta theologiae paracleticae tradere, innumerasque lugentium querelas secundum omnes circumstantias initio enumerare, & poftmodum ex divinis tabulis Antiqui pariter atque Novi Instrumenti varia solatiorum genera copiosissime in medium afferre apud animum constituit. |