Portrait von Enoch Gläser

Quelle: HAB, Portraitsammlung, A 7791

Prof. Enoch Gläser

Fakultät: Juristische Fakultät

Biographische Information:
Jur. ao. Prof. in Helmstedt (1658–1661)
Jur. o. Prof. in Helmstedt (1661–1668)

Lehrstühle

1658–1661: Universität Helmstedt, Juristische Fakultät, ao. Lehrstuhl

1661–1668: Universität Helmstedt, Juristische Fakultät, Lehrstuhl

Vorlesungen (49)

Sommersemester 1659: [...] Privatim quae in rem cum maxime videbuntur, urgebit; posthac tamen ex loco publico indicenda. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1659: [...] Caeterum, Ludvvelliano Disputatorio Cllegio vix finito cum ad novam ejusdem notae operam incitatus sit, jamque manum revocandis sub examen Sutholdianis disputationibus admoverit nihil ipsi prius erit aut antiquius, quam ut laudabili Commilitonum ardori ex asse respondeat. [...] (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1659: Enoch Glaeser in Interpretatione l. 2. ff. de O.I. posthac etiam publice perget, dabitque operam, ut semestri proximo, quae de Magistratuum prudentiumque successionibus adhuc restant, absolvat. [...] Docet publice hora V. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1659/1660: [...] Sutholdianarum Dissertationum, quarum jam XIV produxit, Examen brevi absolvet: nec desiderio nonorum, qui novum istiusmodi exercitium flagitant, deerit. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1659/1660: Enoch Glaeser D. cum in publica Interpretatione I. 2. ff. de O. I. adhuc haereat eandem q: ob varia, quae intercesserunt, impedimenta suspendere coactus sit, posthac eo rem urgebit acrius, ut conficere maturius liceat. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1659/1660: [...] Privatim continuabit expositionem Institutionum Imperialium, & si quid praeterea operae (quemadmodum quidem videtur) in se devolvi sentiat non minus libens suscipiet. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1660: Enoch Glaeser D. cum in publicis Praelectionibus ad L. 23 ff. de R.I. provectus sit, eandem nunc & eio prolixius interpretandam suscipiet, quod pro clavi totius de contractibus doctrinae communiter habeatur. [...] Docet hora secunda. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1660: [...] Caeterum cum ordinario suo Resp. hebdomadarias in L. Pandectar. Libros disputationes, quarum XV. hactenus exhibuit, continuabit, juxtimque & alias, quibus limam jam addit proponet. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1660: [...] Privatim perget in expositione, Instit. Imperial. itemq; in Collegio, quod in nonorum gratiam denuo suscepit, Examinatorio; iis autem finitis (fiet enim hoc post unum alterumve mensem) ad exemplum Pacij praecipua Vtirusq; Iuris capita per Isagogen quandam explicabit: quin &, si id flagitare quidam perrexerint, ad ipsorum Digestorum explanationem admovebit manum. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1661: Enoch Glaeser D. occupatur adhuc in expositione tit. de. R.I. Dabit igitur operam, ut ea, qua cepit, methodo illum itegrum pertexat. [...] Docet hora II pomerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1661: [...] Quae restant ex Schnobelianis ad Libros Pandectarum disputationibus examini publico quamprimum subjiciet. Continuabit etiam, quas in L. Contractus ff. de R. I. exorsus est: aliasque non minus instituet. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1661: [...] Caetera vel imperabunt vel suadebunt futura desideria Commilitonum. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1661/1662: [...] Privatim utrumque in Instit. Imper. Collegium, tam Lectorium quam Examinatorium fideliter urgebit, si que alia ab ipso exposcantur, hoc ipso suas operas & offert & pollicetur. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1661/1662: Enoch Glaeser D. postquam publice de R. I. titi. in quo adhuc haeret, absolverit ad alia & quidem ad selectiores Imp. Iustiniani Novellas explicandas se conferet. Continuabit insuper hebdomadarias, quibus non ita pridem se denuo accinxit, Disputationes, integrasque adeo Pandectas, aut praecipua saltim earundem capita semestri spatio percurret. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1662: Enoch Glaeser D. juxta interpretationem publ. Instit. Imper. quam nuperrime cepit, simul horis succisivis Novellas aliquot explicabit, instituto isthoc praeliminari Programmate plenius prius exponendo. [...] Docet publ. hora II. pomerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1662: [...] Continuabit ordinarias in Digesta Disputationes & alias iisdem quamprimum superaddet de Jure Naturae, de Jure Statutario, quaeque his similes erunt, unam atque alteram Dissertationes. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1662: [...] Privatim in Examinatorio, quod ita vocatur, desudat, cui cum ultima manus quamprium imponenda sit ad alias, quae in promptu sunt, operas se convertet. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1662/1663: Enoch Glaeser D. publice aliquandiu adhuc in expositione Instit. Imperiall. perget, mox, quae sui muneris est, interpretationi Novellarum se accincturus. [...] Docet h. II. pomeridiana. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1662/1663: [...] Privatim continuabit discursus ad Pandectas. Disputationes etiam ad easdem brevi absolvet & alia, quae Studiosis prodesse noverit, nunquam negliget. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1663: Enoch Gläser D. Novellarum interpretationem, quam non ita pridem suscepit, persequetur & quanquam de omnibus ex ordine sit acturus subsistet tamen in illis praecipue, quae foro hodierno subserviunt. [...] Docet hora secunda pomerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1663: [...] Praeter haec Schnobelianis ad Pandectas Disputationibus publice hactenus excussis ejusdem Autoris theses Feudales rogatu quorundam Studiosorum futuro examini sistet; quin & propedeim materias alias de Iudicijs Incendiis, Tutelis, de Fama item ejusdem imminutione proponet. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1663: [...] Privatim vero continuabit consuetos in insigniores Digestorum controversias discursus. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1663/1664: [...] privatim urgebit interpretationem Institutionum Imper methodo hactenus usitata, sique plura ab ipso exposcentur in gratiam Studiosorum quam promtissime suscipiet. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1663/1664: Enoch Gläser D. in exponendis Novellis Constitutionibus publice porro occupabitur: [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1664: Enoch Glaeser D. quam primum in Expositione Novellarum publice progredietur, [...] Docet h. II. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1664: [...] cumque trimestri hiberno proximo Feudale Ius juxta ductum Schnobelii Disputationibus hebdomadariis fere absolverit succinctam ejus elucidationem privatim posthac suscipiet, non neglectis praeterea, quae in Lectorio & examinatorio ad Institut. Collegijs restant. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1664/1665: Enoch Glaeser D. Compendium Iursi Novissimi, quod non ita pridem indixit, in publico posthaec proponere ac urgere perget; [...] Docet h. II. post merid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1664/1665: [...] continuabit insuper hebdomadarias super Digesta Disputationes & si qui fuerint qui pluribus etiam exercitiis socias vel obtulerint vel offerenti commodaverint manus illorum voto ac voluntati libenter respondebit. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1665: [...] Privata Exercitia ad votum eorum, quorum intererit, informabit. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1665: Enoch Glaeser D. Summa Novellarum capita juxta ductum & ordinem Instit. Imperialii porro excutiet, non praetermittendis etiam illis materiis, de quibus in ijsdem ab Imperatore nihil fuit tactum. Vrgebit praeter haec hebdomadaria Examina Pandectarum, dabitque operam, ut sufflamen , quod nuperum iter injecit, majori posthac alacritate corrigatur. [...] Docet h. II. postmerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1665/1666: Enoch Glaeser D. in publico Institutiones & juxta earundem ordinem Novellas Iustinianeas more hactenus consueto interpretari perget; [...] Docet hora II. post merid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1665/1666: [...] privatim Pandectarum explicationem ad ductum Struviani Syntagmatis porro continuabit, [...] (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1665/1666: [...] disputandi quoque ansam ex iisdem quam primum offeret. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1666: Enoch Glaeser D. postquam a Serenissimis Acad. Nutritijs post obitum Soceri sui D. Henrici Binnii p.m. Professio Institut. Imperial. & Juris Criminalis elementissime sibi demndata est, dabit posthac operam, ut utramque pro virili ornet. Institutionum quidem interpretationem publicam quam primum de novo suscipiet, hac lege, ut, Deo juvante, prioribus novem anni mensibus easdem absolvat; tres reliquos autem expositioni criminalium impendat. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1666: [...] Privatim continuabit discursus ad Pandectas juxta ductum Syntagmatis Struviani; [...] (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1666: [...] disputationes insuper, quas non ita pridem sub nomine Miscellorum Juris in publico proponere coepit, strenue urgebit & hoc ipso Semestri absolvet. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1666/1667: Enoch Glaeser D. in publico textum Institutionum Imperiall. ordine hactenus consueto explicabit propositurus insuper horis extraordinariis Compendium Iuris Criminalis. [...] Docet hora II. pomerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1666/1667: [...] Privatim post aliquod interstitium redibit ad illustrationem Syntagmatis Struviani. [...] (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1666/1667: [...] Disputationes etiam, quas super Pandectas denuo habere caepit, per Dei gratiam sine interruptione urgebit, sique alia ab ipso exposcentur, promtissima semper opera suscipiet. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1667: Enoch Glaeser D. in publico horis ordinariis tradet Jus Criminale; [...] Docet hora II. postmerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1667: [...] extraordinariis autem Mercurii & Saturnii diebus pertexet, quae in Instit. Imperiall. expositione reliqua manserunt. [...] Docet hora II. postmerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1667: [...] Easdem Institutiones rogatu nonorum privatim de novo interpretabitur, & breves singulorum titulorum summas ad calamum dictabit. [...] (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1667: [...] Continuabit praeterea disputandi exercitium publicum super Pandectas, & intra paucos menses toti operi extremam manum superaddet. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1667/1668: Quod disputationes ordinarias attinet, Schnobelianas quidem (quia praeter spem mora quaedam injecta est) intra unum alterumve mensem; reliquas vero, quas ad ductum Hahnianorum Observatorum eruditissimus quidam juvenis non ita idem hoc semestre pertexet. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1667/1668: [...], privatis etiam discursibus ad Instit. Imperial. quam primum fieri poterit, optatum finem imponet. [...] Quod reliquum est operis, ad quod se promtum paratumque offert, id omne suscipiet ex voluntate eorum, quorum intererit. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1667/1668: Enoch Glaeser D. in publicis lectionibus Ius Criminale interpretari perget & Deo adjuvante hoc ipso semestri absolvet, [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1668: Enoch Glaeser D. Institut. Imper. interpretationem, quam privatim absolvit, in publico posthac repetet, discursibus qui ex J. Criminali restant ad dies extraordinarios remissis. [...] Docet hora II. pomerid. (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1668: [...] Continuabit praeterea disputationes publicas ad Observata Theoret. Practica B. D. Hahnii cum mantissa positionum ex opere Grotiano de I.B. & P. [...] (Lectio publica, Juristische Fakultät)

Sommersemester 1668: [...] Privatas diatribas ex arbitrio simul & commodo Auditorum instituet. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Dissertationen (32)

De libero arbitrio secundum jus civ. et can. tam constituendo quam constituto. 13.08.1659

De contractu chirographario. 02.11.1659

De vectigalibus. 10.03.1660

De mutuo. 27.06.1660

De via publica / Vom freyer Land- und Heerstraßen / itemque de juribus eidem annexis. 12.01.1661

De contractibus itemque de dolo ac culpa eorumque praestationibus in genere. 20.02.1661

De homicidio. 28.02.1661

De alendis a parentibus liberis. 20.04.1661

De vocatione in jus sive citatione. 15.06.1661

De procuratore. 21.09.1661

De jure naturae. 28.02.1662

De jure statutario. 26.04.1662

De simulatione. 26.04.1662

De sortitione. 31.08.1662

De homicidio necessario. 30.09.1662

De usucapionibus et praescriptionibus / Von der Verjährung. 31.01.1663

De jure in re (dissertatio opposita Jacobo Bornio). 25.02.1663

De incendiis. 28.02.1663

De judiciis. 31.03.1663

De fama ejusque imminutione. 02.05.1663

De tutela et cura. 06.06.1663

De judice ejusque officio in genere. 30.09.1663

Joachimi Schnobelii in libros feudorum exercitationes 11 ob brevitatis laudem et gratam rerum copiam post Rostochiensem, Jenensem et Wittebergensem editiones in Academiam quoque Juliam transductae publicoque examini subjectae ab Enoch Glaesero. Accessit H. 1664

De examine testium. 14.12.1665

De nullitatibus sententiarum. 06.02.1666

De contractu literali. 28.02.1666

De thesauro. 31.03.1666

De eo quod circa dotes et natura et ex instituto justum est ejusque legitima in judicio obtinendi ratione. 22.09.1666

De foro privilegiato. 27.09.1666

De gratia delinquentibus facienda et variis poenae remittendae vel mitigandae causis. 09.02.1667

De sequestratione. 31.08.1668

Disputatio Iuridica De Usucapionibus Et Praescriptionibus, Von der Verjährung. 10.02.1672

Beteiligung an Dissertationen (5)

Respondent in: Varia ex jure secundum ordinem Pand. 06.02.1656

Respondent in: De vera philosophia juris. 22.07.1658

Respondent in: De praeventione jurisdictionis. 26.08.1659

Respondent in: De compilatione Novellarum inique a nonnullis reprehensa. 01.03.1663

Respondent in: De praeeminentia juris criminalis. 28.05.1667