Kein Portrait von Heinrich Wiedeburg vorhanden

Prof. Heinrich Wiedeburg

Fakultät: Theologische Fakultät

Biographische Information:
Phil. Prof. d. Metaphysik in Helmstedt (1673–1675)
Phil. Prof. d. Logik in Helmstedt (1675–1691)
Theol. o. Prof. in Helmstedt (1691–1696)

Quelle: Ahrens 2004, S. 253

Lehrstühle

1673–1675: Universität Helmstedt, Philosophische Fakultät, Lehrstuhl für Metaphysik

1675–1691: Universität Helmstedt, Philosophische Fakultät, Lehrstuhl für Logik

1691–1696: Universität Helmstedt, Theologische Fakultät, Lehrstuhl

Akademische Ämter

1685–1686: Universität Helmstedt, Prorektor

Vorlesungen (109)

Sommersemester 1674: Henricvs Wideburgivs Metaphysicas praelectiones ea, qua coepit, ratione continuabit, ut & fundamenta ipsa ex Aristotele optimisque ejusdem interpretibus solide tradat, & praecipuas controversias dextre expediat. His adjiciet disputationes publicas, quibus universam hanc doctrinam cum Auditoribus suis repetet. [...] Docet hora octava (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1674: [...] Privatim ejusdem Philosophiae praecepta selctiora, quae omnibus omnium disciplinarum Studiosis scitu maxime sunt necessaria, proponet: nec opteram denegabit iis, qui in alio quodam sapientiae genere eandem efflagitabunt. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1674/1675: Henricvs Wideburgivs publicis praelectionibus utilissimam de Causis doctrinam jam proponet, qua ad finem perducta ad alia progredietur, quae ratione docendi hodie usitata in Metaphysica tradi solent. Lectionibus his publicas junget disputationes nuper coeptas, quas omni, qua licebit, industria continuabit. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1674/1675: [...] In Auditorio privato ejusdem disciplinae praecepta scitu maxime necessaria tradit, & simul in arte ratiocinandi explicanda ad doctrinam de Syllogismo progressus est: qua absoluta quae ad rectam demonstrandi rationem pertinent, perspicue proponet. Non deerit etiam aliis, qui operam ejus veljam efflagitarum, vel deinceps sunt desideraturi. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1675/1676: Henricvs Wideburgivs publice interpretatur libros priorum Analyticorum Aristotelis: qua opera ad finem perducta, antequam ad posteriorum libros pedem proferat, secundum genuinas docendi discendique prudentiae leges Aristotelicam philosophandi rationem cum aliis, tum veterum, tum imprimis recentiorum sectis comparabit, illamque his longe praeferendam esse ostendet. [...] Docet hora VIIma. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1675/1676: [...] In privato auditorio praelectiones in compendium Logices B. Horneii propediem absolvet, atque eandem telam in eorum gratiam, qui nuper accesserunt, denuo exordietur. Suscipiet praeterea octo libb. Topicorum interpretationem, luculentis exemplis ostensurus, quam sit egregius praeclari operis in omni doctrinae genere ac liberaliori vitae consuetudine usus. Tandem nec aliis deerit, qui opera & industria ipsius uti cupiunt. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1676: Henricvs Widebvrgivs primo semestris hujus mense de Philosophiae natura, ejsudemque incrementis, & per varias sectas ad nostram usque aetatem propagatione publice differet. Opera hac ad finem perducta ad Opus Analyticum Aristotelis explanandum revertetur: & postquam priores duos ejsudem libros absolvit, posteriorum interpretationem suscipiet. [...] Docet hora septima. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1676: [...] In privato auditorio universam ratiocinandi artem secundum ductum compendii Logici B. Horneii proponet. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1676: [...] Disputabit etiam, si obtulerint se Respondentes, de selectis Logicae doctrinae capitibus, quae vel ad bonas opiniones mortalium animis comiter instillandas, vel ad veritatem ipsam in lucem proferendam faciunt. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1677: Henricvs Widebvrgivs interpretationem Analyticorum Posteriorum Aristotelis horis [...] tum extraordinariis continuabit: [...] In domestico auditorio compendium Logices B. Horneii explicabit: aliasque operas ita componet, ut Studiosorum Juvenum commodis pro virili inserviat. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1677: Henricvs Widebvrgivs interpretationem Analyticorum Posteriorum Aristotelis horis tum ordinariis, [...] continuabit: eaque ad finem perducta ejusdem Philosophi Organon exotericum publice proponet. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1677/1678: [...] De insignioribus ac in veritatis inquisitione usum habentibus argumentis publice propediem disputabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1677/1678: Henricvs Widebvrgivs Publicis lectionibus adhuc versatur in praeclaro sed maxime obscure opere Analyticorum posteriorum illustrando: quam operam ub ad finem perduxerit, librorum quoque Topicorum sensum & usum commonstrabit. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1677/1678: [...] In domestico auditorio doctrinae Logicae compendium proponet, & simul de recta demonstrandi ratione diatribas quasidam instituet. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1678: Henricvs Widebvrgivs publicis lectionibus methodum de quolibet proposito problemata in utramque partem probabiliter disputandi explicabit, & genuinum simulusum ostendet propositionum, quas magno numero Aristoteles in libris Topicorum congessit. [...] Docet hora VIII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1678: [...] In domestico auditorio praecipua universae artis ratiocinandi praecepta juxta ductum Compendii Horneiani tradet, aliisque exercitiis operam suam promte commodabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1678/1679: Henricvs Widebvrgivs Dialectices Aristotelicae praecepta, VIII. Topicorum libris proposita, interpretabitur, eorumque varium in disputationibus, commentationibus, atque familiaribus colloquiis usum commonstrabit. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1678/1679: [...] In Domestico auditorio compendium doctrinae Logicae proponet: [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1678/1679: [...] & publicae simul disquisitioni unam alteramve selectiorem doctrinam, si Respondentes nactus fuerit, exhibebit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1679: [...] privatisque curis unam atque alteram disputationem propediem adjiciet: nec in alio liberalioris doctrinae genere operam desiderantibus industriam suam probare intermittet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1679: [...] Publicis his [...] curis unam atque alteram disputationem propediem adjiciet: nec in alio liberalioris doctrinae genere operam desiderantibus industriam suam probare intermittet. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1679: Henricus Wideburgius postremos quinque Topicorum libros proponet, eorumque cumprimis usum luculentis praeceptionibus ostendet, atque insignioribus exemplis illustrabit. [...] Docet hora VIIma. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1679: [...] In domestico auditorio non modo universam ratiocinandi artem ad ductum compendii cujusdam selectioris κατὰ σύνοψιν denuo tradet: verum quoque Analyticam sive solidam docendi discendisque rationem, peculiaribus diatribis explicabit. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1679/1680: [...] In domestico auditorio Analyticam de recta demonstrandi ratione doctrinam ex ipsis Aristotelicis fontibus explicabit: nec aliis Philosophiae ac liberalioris doctrinae Studiosorum desideriis deerit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1679/1680: Henricus Wideburgius primis duabus hebdomadis cujusq; horis Logices doctrinam privatis Lectionibus hactenus traditam publicis disquisitionibus repetet: reliquis vero eruditem Cornelii Martini libellum de Analysi formae & materiae proponet, ejusque observationes exemplis e divinae humanaeque sapientiae disciplinis depromtis illustrabit, ac iisdem alias notatu dignas adjiciet. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: In domestico auditorio […] horis […] pomeridianis vero Topicorum Aristotelis librorum & sensum & usum perspicue interpretabitur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: Proponet quoque alia nona, quibus bonae mentes ad solidam sapientiam & egregiam eruditionem tum recte praeparari, tum plenius imbui debent: de quibus ut omnibus constet, eorundem argumenta loco ac tempore consueto matuere significabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: Henricus Wideburgius universi Organi Aristotelici summam concisi aphorismis ὡς ἐν ἐπιτομῇ comprehensam tradet, ac singulorum praeceptorum legitimum trisum insignioribus e sacra atque externa doctrina petitis exemplis commonstrabit. […] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: In domestico auditorio […] compendium Dialectices B. Horneji […] perspicue interpretabitur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: In domestico auditorio […] horis matutinis Analyticorum […] Aristotelis […] librorum & sensum & usum perspicue interpretabitur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1680/1681: In domestico auditorio compendium doctrinae Logicae denuo exponet: ac fidem, quam de aliis exercitiis, tum examinatoriis tum disputatoriis Studiosis, Civibus nonus dedit, abunde liberabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1680/1681: Ipsam praeterea doctrinam Logicam, XXX. Disputationibus comprehensam publice examinandam proponet: quam operam uni edito Programmate significarit, proprediem ejusdem bono cum Deo faciet initium. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1680/1681: Henricus Wideburgius Organon Acromaticum, IV. Analyticorum libris ab Aristotele traditum, eadem methodo interpretabitur, qua hactenus in explicanda parte organi exoterica usus est. […] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1681: Henr. Wideburgius praeclaram de Demonstratione doctrinam ex Aristotele, Galeno aliisve optimis Philosophiae interpretibus proponet, operam daturus, ut solidam docendi discendique rationem auditores accurate cognoscant. [...]. Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1681: [...] Disputationibus Logicis publicis, quarum superiori semestri duodecim priores absolvit, totidem alias adjiciet. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1681: [...] In domestico auditorio compendium doctrinae Logicae denuo tradet, ac varia subinde exercitia Academica, Studiosorum juvenum profectibus accommodata, instituet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1681/1682: Domesticas quoque diatribas desideriis & commodis studiosorum sedulo accomodabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1681/1682: Henricus Wideburgius methodum vitia Syllogismorum tum in Forma, tum in materia, tum utrobique peccantium, deprehendendi & detegendi proponet, ac grata exemplorum insignium varietate illustrabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1681/1682: Disputationes sive a semetipso conscriptas, sive a Studiosis exercitii gratia consignatas, ut antehac, sic deinceps lubens instituet: modo fuerint qui Respondentium munere fungi voluerint. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1682: Disputationes publicas, quibus universam ratiocinandi artem complecti coepit, continuabit, ac ad finem perducet. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1682: In domestico auditorio non tantum doctrinam Logicam ἐν ἐτιτομῇ, sed Analyticam quoque artem explicabit, nec in aliis sapientiae ac liberalioris doctrinae partibus interpretandis studiosorum juvenum desideriis deerit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1682: Henr. Wideburgius Topicam seu Dialecticam Organi Aristotelici partem a Studiosis nonis rogatus denuo proponet, ejusque cumprimis usum copiose ac luculenter commonstrabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1682/1683: Henricus Wideburgius in operis Topici Aristotelici sensû & usû explanando progredietur: quam operam ubi ad finem perduxerit, processum disputandi, qualis ab aliquot seculis ille jam obtinet, commonstrabit, atque praecepta Dialectices Aristotelicae ad eundem accommodabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1682/1683: In domestico auditorio tum alia quaedam, tum imprimis artem Analyticam tradet, eamque exemplis illustrioribus ex omni disciplinarum genere petitis illustrabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1683: In domestico auditorio, praeter integram ratiocinandi artem ὠς ἐν ἐπιτομῇ proponendam seorsim methodum demonstrandi ex Analyticis posterioribus Aristotelis perspicue tradet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1683: Henricus Wideburgius postquam genuinam disputandi methodum superiori semestri exposuit, improbam ac illaudabilem Sophisticam examinabit, quam seculo hoc in Gallia Jesuitae, in Germania cumprimis Apostatae quidam Artis novae elogio Protestantibus ausi fuerunt. Suae autem professionis memorid unice aget, ut eandem cum ipsis divinibus nobis insitis principiis aperte pugnare ostendat, ê quibus de legitima disputandi docendiq[ue]; ratione judicari debet horumq[ue]; ductu praecipua fundamenta convellat, quibus Gonterius, Veronius, Mocquetius, Nihusius, Walenburchii fratres, aliiq[ue]; his similes Sophistae, nutantem musteae hujus artis molem superstruere sunt conati. Opera isthac ad finem perducta, de quorumvis autorum scriptis justa analysi retexendis, rationibusque probe ponderandis differet. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1683/1684: Henricus Wideburgius artem Analyticam seu rectam demonstrandi methodum proponet, & postquam opus Analyticum Aristotelis non paucis locis mutilum ad nos pervenit, ea adjiciet, quae illi deesse, ad integritatem vero atque usum nobilissimae artis requiri videntur. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1683/1684: In domestico auditorio alia tradet, quae tum ad rationcinandi artem, tum ad alias humanae eruditionis partes illustrandas faciunt; promtam simul operam exhibiturus iis, qui de insignori quodam argumento publice disputare voluerint. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1684: [...] In auditorio domestico praeter artis ratiocinandi compendium alia nona tradet, quorum solida cognitione animi praestentissimorum Juvenum ad publicos usus mature ac diligenter imbui debent: [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1684: [...] nec iis deerit qui egregiorum profectuum specimen disputando publice edere voluerint. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1684: Henricus Wideburgius ad ductum disputationum Logicarum, quas biennio abhinc edidit, praecipuas ac usui accommodatas disciplinae hujus controversias priori cujusque hebdomadis biduo differendo explicabit, altero vero easdem examini publico subjiciet. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1684/1685: Henricus Wideburgius superiori semestri insigniorum controversiarum Logicarum pertractationem suscepit, quam deinceps continuabit, & ad finem perducet: [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1684/1685: [...] copia simul facta auditoribus ut disputationibus publicis in eorum veritatem inquirant, quae lectionibus ipsis proposita fuerunt. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1684/1685: [...] In domestico auditorio artis ratiocinandi compendium denuo tradet, & alia quaedam proponet, quae accurate didicifle e re studiosae juventutis esse novit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1685: Ηenricus Wideburgius Methodum disputandi proponet, ac exemplis insignioribus, e Colloquiis publicis ac celeberrimorum virorum scriptis depromptis ita illustrabit, ut Auditores & usum praeceptorum Logicorum plenius percipiant, & in doctorum hominum monumentis maturo judicio examinandis, nec non controversiis prudenter disjucandis eadem adhibere adfuescant. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1685: Domi Compendium Logices B. Horneji, nuper aliqua accessione auctius ab se editum, explicabit […]. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1685: [...] operamq[ue] suam prompte praestabit iis, qui vel disputando ingenii vires periclitari, vel examine instituto repetere voluerint, quae jam recte didicerunt. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1685/1686: Henricus Wideburgius esti Vice-Rectoratus Academici negotiis multum occupetur, omnibus tamen horis lectionis publicae destinatis, quas nactus fuerit vacuas, perget doctrinam de recta disputandi ratione praeceptis & exemplis illustrare: qua opera ad finem deducta doctrinam de Analysi publice tradet, methodum propositurus, cujus ductu aliorum scripta cum judicio legi & expendi debeant. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1685/1686: In domestico auditorio summa artis ratiocinandi capita repetet. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1685/1686: [...] nec deerit eorum desideriis, qui intra privatos parietes, vel in cathedra publica disputando ingenii vires periclitari voluerint. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1686: Domi artis ratiocinandi praecepta juxta ductum Compendii Logici B. Horneji tradet, aliisve studiosorum juvenum exercitiis operum suam ea, qua par est, fide et industria commodabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1686: Henricus Wideburgius doctrinam Analyticam ex Aristotele, ac optimis ejus tum Graecis tum Latinis Interpp. proponet, operam daturus, ut Auditoribus regiam commonstret viam, qua sola errorum tenebris ac opinionum umbris evitatis ad claram scientiae seu solidae doctrinae lucem in quaecunque disciplina pervenire licet. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1686/1687: Henricus Wideburgius Postquam superiori semestri Analyticam artem absolvit, Dialecticam deinceps tradet, operam daturus ut vim atque usum ejusdem in omni liberale doctrinam longe maximum Auditores probe percipiant. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1686/1687: [...] In domestico auditorio integrae artis ratiocinandi compendium explicabit: nec alibi studiosorum Juvenum commodis ac desideriis deerit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1687: Henricus Wideburgius Usum totius ratiocinandi artis exemplis insignioribus publice illustrabit, ac simul in auditorio domestico ipsa artis praecepta methodo plana ac facili proponet. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1687: [...] Lectionibus hisce publica disputationum exercitia junget, nec aliis studiosorum juvenum desideriis operam atque industriam denegabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1687/1688: Henricus Wideburgius Usum doctrinae Logicae superiori semestri Auditoribus commonstrare coepit: quas praelectiones deinceps continuabit atque ad finem perducet. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1687/1688: [...] In domestico auditorio artis ejusdem compendium explicabit, & [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1687/1688: [...] simul praecipua illius capita singulis hebdomadibus singulis disputationibus publice ventilanda proponet. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: Henricus Wideburgius doctrinam de Syllogismo in genere, ejusque speciebus, Demonstrativo ac Dialectico, variis insignioribus exemplis illustrabit, operam daturus, ut auditores genuinum ac plenum omnis hujus πραγματείας usum recte addiscant. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: [...] In domestico auditorio praeter ratiocinandi artem alias praeclarae doctrinae partes proponet, [...]. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: [...] ac privata [...] disputationum aliaque exercitia porro sedulo urgebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: [...] ac [...] simul atque publica disputationum aliaque exercitia porro sedulo urgebit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1688/1689: Henricus Wideburgius postquam absolvit quae non multa circa usum Logices commonstrandum restant, artem Analyticam in auditorio publico tradet: Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1688/1689: [...] in domestico vero ipsum Aristotelis Organon explicabit, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1688/1689: [...] aliisque tum examinatoriis tum disputatoriis exercitiis Philosophiae Studiosorum commoda pro virili promovebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1689: Henricus Wideburgius methodum disputandi publicis lectionibus, proponet eamque grata ac utili exemplorum copia illustrabit. Ne vero iis desit, qui integram ratiocinandi artem cognoscere satagunt [...]. Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1689: [...] utramque Organi Aristotelici partem, Analyticam & Topicam, domi tradet: operam daturus, ut Auditores & praecepta ipsa & eorundem vim atque usum recte percipiant. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1689: Nec disputationum exercitia, ubi Respondentes sese obtulerint, negliget. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1689/1690: Henricus Wideburgius insigniores controversias, quae in doctrina Logica excitari solent, excutiet: hoc tamen discrimine studiose ubique observato, ut otiosis multorum liticulis sepositis, non nisi eas proponat quaestiones, quae ad usum atque perfectionem nobilissimae Artis pertinent. Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1689/1690: In domestico auditorio praecipua Logices capita, alIiaque ad sapientiam & preaeclaram doctrinam pertinentiam tradet: nec iis deerit, qui sive disputationem sive examinum exercitiis institutis suos in Philosophia profectus vel augere, vel confirmare voluerint. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1690: Henricus Wideburgius quae publice propositurus sit proprediem significabit. [...] Docet hora VII. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1690: In domestico auditorio docendo, disputando & examinando praeclaros studiosorum Juvenum conantus deinceps quoque; ea, qua poterit, industria, adjuvare studebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1690/1691: Henricus Wideburgius artis ratiocinandi praecepta ἐν ἐπιτομῇ ductum Compendii Dialectices B. Horneii proponet. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1690/1691: In auditorio domestico usum praecepturum Logicorum seorsim ostendet, nec iis deerit, qui vel examinum vel disputationum exercitiis profectus suos confirmare voluerint. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1691: Henricus Wideburgius Locorum Theologicorum explicationem, quam nuper exorsus est, continuabit.[...] Docet hora quarta pomeridiana. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1691: [...] Privatim dicta scripturae S. insigniora, quibus Fidei dogmata confirmantur, expendet, atque ab adversariorum depravationibus vindicabit: [...] (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1691: [...] aliisve lectionibus ac exercitiis dogmaticis, Homileticis, examinatoriis & disputatoriis Studiosorum desideriis satisfaciet. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1691/1692: [...] In domestico auditorio tum alia exercitia, tum lectiones de Concionibus habendis, & reliquis partibus officii Ministrorum Ecclesiae propediem auspicabitur. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1691/1692: Henricus Wideburgius Locorum Theologicorum expositionem publice & privatim continuabit: ac simul doctrinam Christianam ad ductum articulorum proponet. [...] Docet hora quarta. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1692: Henricus Wideburgius Explicationem Locorum Theologicorum continuabit, thesin orthodoxam perspicue explicaturus, & pro instituti ratione dictis S. Scripturae & Venerandae Antiquitates Ecclesiasticae testimoniis contra erroneas & fanaticas opiniones communiturus. [...] Docet hora quarta. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1692: In domestico auditorio examinum ac disputationum exercitiis dogmata Theologia repetet, atque ad artis Homileticae praxin auditores manuducet [...]. Docet hora quarta. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1692: [...] nec non publice disputaturis operam promte commodabit. Docet hora quarta. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1692/1693: Henricus Wideburgius Locorum Theologicorum explicationem continuabit, operam daturus, ut hoc semestri eosdem ad finem perducat. [...] Docet hora tertia pomer. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1692/1693: [...] In auditorio domestico dogmata sacra ἐν ἐπιτομῇ repetet, ac exercitia examinatoria & disputatoria instituet: futuros quoque Ecclesiae ministros ad munus sacrum aliquando cum fructu obeundum praeparabit. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1693/1694: Henricus Wideburgius D. Explicationem Locorum Theologicorum ad finem perducet. [...] Docet hora tertia pomer. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1693/1694: In domestico auditorio dogmata sacra ἐν συνόψει tradet, eaque examinum ac disputationum exercitiis repetet: atque ad artis Homileticae praxin auditores manuducet. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1693/1694: Publice de insigniori quopiam sacrae argumento disputaturis operam pormte commodabit. Docet hora tertia pomer. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1694: Henricus Wideburgius D. Explicationem Locorum Theologicorum ad doctrinam de Sacramentis perduxit, quam nuper coeptam ut horis ordinariis, quascunque a negotiis Magistratum Academicum comitari solitis vacuas nactus fuerit, ad finem perducat operam dabit. Munere isthoc divina adminiculante gratia defunctus praecipuos articulos Christianae religionis ad ductum Confessionis Augustanae explicabit, ac disputationibus publicis repetet. [...] Docet hora II. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1694: In domestico auditorio Historiam Ecclesiasticam absolvet, ac positivam Theologiae partem ἐν ἐπιτομῇ proponet, atque exercitiis tum aliis tum Homileticis auditores ad munus Ecclesiasticum aliquando cum animarum profectu obeundum praeparabit: in quorum etiam gratiam Pericopas Evangelicas in Ecclesia praelegi solitas diebus Solis post finita sacra in publico auditorio explicare perget. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1694/1695: Henricus Wideburgius D. Confessionem Augustanam, commune Ecclesiarum nostrarum symbolum, explicabit, ejusdemque articulos & jungenda illis corollaria, cum alias tum a fanaticis hoc & superiori seculo mmotas controversias complexa, publicis disputationibus repetet. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1694/1695: In domestico auditorio in usum eorum, qui nuper accesserunt, dogmata Theologica perspicue explicabit, rationem commonstraturus, qua eadem e Scripturis divinis dextre explicari & solide confirmari debent. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1694/1695: Lectioninus hisce junget exercitia tum examinatoria, tum Homiletica, quibus Studiosos Juvenes ad utilem Ecclesiae Christi operam aliquando praestandam praeparabit: in quorum etiam usum sub initium anni coeptam Perico parum Evangelicarum explicationem usque ad finem ejusdem diebus Dominicis & Festis post finita sacra publice continuabit; eaque feliciter absoluta de alia opera sacra deliberabit, qua juvenum in Ecclesiae spem atque solatium succrescentium commoda promovere liceat. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1695: Henricus Wideburgius D. Praelectiones ac Disputationes publicas in Confessionem Augustanam sedulo continuabit, & cum hoc semestri, adjuvante Deo, ad finem perducet. [...] Docet hora IIda. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: Henricus Wideburgius D. Theologiam fidei juxta ductum elegantissimae Epitomes Calixtinae proponet, eorum cumprimis consulturus studiis, qui post rudimenta bene percepta ad pleniorem ac solidiorem fidei peritiam deduci debent. [...] (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: [...] Postquam disputationes publicae in Augustanam Confessionem propediem ad finem erunt deductae, lubens operam praestabit iis, qui simili exercitii genere profesctus suos confirmare atque augere voluerint. [...] (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: [...] In domestico auditorio dogmata Theologica planis & perspicuis discursibus explicabit, ac Homileticis aliisque exercitiis auditorum ad sacram functionem adspirantium animos praeparabit. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1696: Henricus Wideburgius D. explicationem Epitomes B. Dn. D. Calixtis continuabit. Publicis lectionibus disputationes publicas superiori semestri coeptas adjecturus. [...] Docet hora II. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1696: In domestico auditorio in gratiam eorum, qui animum nunc primum ad sacra studia applicant, Theologiam dogmaticam ἐν συνόψει proponet: ac in usum adultiorum selectiores Controversias tradet. Porro nec eoroum studiis deerit, qui fidem Christianam moresque illa dignos auditoribus de sacro ambone, adminiculante divina gratia persuadendi methodum cognoscere cupiunt. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Dissertationen (115)

De Toto Et Parte. 20.02.1675

De Syllogismo Dialectico. 11.02.1685

De Linguis Sacris Dissertatio. 08.04.1685

De Recta Disputandi Ratione. 06.08.1684

De Affectibus. 31.12.1681

De Vi Sensuum In Veritate Inquirenda. 28.12.1678

De Modo Sciendi In Qualibet Scientia Prudenter Observando Prima. 23.05.1678

De Recto Nominum In Philosophia Usu Posterioris Sectio Prima. 13.02.1675

De Actu. 11.09.1675

De Causa Et Causato In Genere Atque Causis Externis In Specie. 03.02.1675

De Bono, Malo, Et Perfecto. 20.03.1675

De Vero Et Falso. 17.03.1675

De Eodem Et Diverso Nec Non Generibus Distinctionum. 13.03.1675

De Universali Et Singulari. 06.03.1675

De Simplici Et Composito. 13.02.1675

De Ente Per se Et Per Accidens. 06.02.1675

De Necessario Et Contingenti. 16.01.1675

De Causa Finali. 01.09.1675

de Causa Formali. 30.11.1674

De Causa Materiali. 12.12.1674

De Causa Efficiente. 18.11.1674

De Principio Et Causa In Genere. 04.11.1674

De Potentia. 30.09.1674

De Ente. 30.09.1674

De Natura Et Constitutione Metaphysicae. Ex mente potissimum Aristotelis. 19.09.1674

De Recto Nominum In Philosophia Usu Prior : Ex Aristotelis & cumprimis Galeni monumentis, ubi licuit, depromta. 08.11.1671

De Iustitia. 17.05.1671

De Iure Et Aequitate. 13.05.1671

De Amicitia Naturali, Eiusdem Potissimis Speciebus, Et Iure Quod In His Obtinet. 26.11.1670

De Operationibus Dei, Intellectione, Ac Gubernatione Huius Universi. 26.05.1669

De Syllogismo Apatetico. 03.08.1688

[...] De Gloria Domini. 28.03.1668

De Iis Quae In Arca Foederis Asservata Fuerunt. 14.12.1668

De Summo Hominis Bono Theoretico. 31.12.1667

Peri Aporias Sive de Recta Dubitandi Ratione. 25.01.1668

De Primis Et Communissimis Humanae Cognitionis Principiis. 31.05.1667

De Inductione. 28.03.1666

De Syllogismo. 20.10.1666

De Causis Iudicium Practicum Perficientibus Et Conservantibus Nec Non Idem Illud Corrumpentibus. 30.11.1680

De Definitione Nominis ea cumprimis quae Notionem explicat. 28.08.1680

De Gradibus Malitiae Iniuriam Tam Aggravantibus Quam Immuinuentibus. 30.11.1680

De Uno. 23.02.1675

De Syllogismo Apatetico. 17.03.1678

De Modo Sciendi In Qualibet Scientia Prudenter Observando Secunda: Praecepta generalia ad usum in scientiis Mathematicis, Naturali, & Practicis transferens. 17.05.1679

De Syllogismo Apodictico. 21.05.1679

De Actu. 24.10.1674

De causa et causato in genere atque causis externis in specie. 1675

De Consequentia tam formali quam materiali. 1675

De Postpraedicamentis, Definitione et Divisione Doctrinam. 16.06.1675

De Novem Accidentivm Praedicamentis Doctrinam. 02.06.1675

De Syllogismo Absolvto Doctrinam. 14.08.1675

Introdvctionem Ad Logicam. 24.04.1675

De Modalibus, Conivnctis, Exponibilibvs Et Svppositione Doctrinam. 31.07.1675

Praedicationvm Et Praedicabilivm Doctrinam. 05.05.1675

De Ante Praedicamentis Et Svbstantia Doctrinam. 19.05.1675

De Enunciatione Eivsqve Absolvtis Doctrinam. 26.06.1675

De Syllogismis Modalibvs, Hypotheticis Et Formis Argumentandi Imperfectis Doctrinam. 01.09.1675

De Enunciationum Attribvtis Respectivis Svbalternatione, Oppositione, Aeqvipollentia, Et Conversione Doctrinam. 30.06.1675

De Topica Et Sophistica Doctrinam. 18.09.1675

De Demonstratione Doctrinam. 08.09.1675

De Arte Ratiocinandi In Genere. 01.10.1687

De Praedicatione Et Praedicabilibus. 26.10.1687

De Antepraedicamentis, Praedicamentis In Genere, Substantia Item Et Quantitate. 05.11.1687

Qvalitate, Et Reliqvis Praedicamentis, Nec Non Postpraedicamentis. 19.11.1687

De Dialectica Prima. 19.11.1687

De Dialectica Secunda. 07.12.1687

De Elenchis Sophisticus. 04.01.1688

De Nomine Et Verbo, Oratione Item Atque Enunciatione In Genere. 08.01.1688

De Affectionibvs Envnciationvm Absolutis Et Respectivis. 08.02.1688

De Envnciationibvs Modalibus, Exponibilibus, Et Compositis. 08.03.1688

De Syllogismo, Tribvs Eivs Figuris, Reductione, Et Expositione. 31.05.1688

De Syllogismo Modali, Exponibili, Et Composito, Ut Et De Enthymemate, Inductione, Exemplo, Sorite, Et Dilemmate. 29.02.1688

De Demonstrationis Fine. 04.07.1688

De Affectionibvs Praemissarum In Demonstratione. 31.03.1688

De Praecognitis Et Principiis Demonstrationis. 07.07.1688

De Definitione. 11.07.1688

De Gradibvs Demonstrationum. 25.07.1688

De Philosophia In Genere. 09.10.1680

De Logices Natura Et Constitutione. 31.10.1680

De Praedicabilibus. 11.12.1680

De Antepraedicamentis. 18.12.1680

De Praedicamentis In Genere, Tum Quoque De Substantia Et Quantitate. 24.12.1680

De Praedicamentis Reliquis. 31.12.1680

De Postpraedicamentis. 31.12.1680

De Nomine Et Verbo. 31.01.1681

De Enunciationum Qualitate Et Quantitate. 31.01.1681

De Subalternatione, Oppositione, Aequipollentia Et Conversione. 31.01.1681

De Enunciationibus Modalibus, Coniunctis, Exponibilibus Et Suppositione. 28.02.1681

De Syllogismorum Natura, Fundamento, Figuris Ac Modis In Genere. 27.04.1681

De Tribus Syllogismorum Figuris Ac Duarum Posteriorum Per Inductionem Et Expositionem Probatione, Syllogismis Item Ostensivis Ac Ex Hypotheso Concludentibus. 15.07.1682

De Syllogismis Modalibus, Coniunctis, Enthymemate, Dilemmate, Sorite, Inductione, Exemplo Et Exponibilibus. 22.07.1682

De Demonstratione Prima Respondens Barthol. Viotti de Demonstratione libro primo. 29.07.1682

De Demonstratione Secunda Respondens Barthol. Viotti de Demonstratione libro secundo. 05.08.1682

De Demonstratione Tertia Respondens Barthol. Viotti de Demonstratione libro tertio. 19.08.1682

De Demonstratione Quarta Respondens Barthol. Viotti de Demonstratione libro quarto. 26.08.1682

De Demonstratione Quinta Respondens Barthol. Viotti de Demonstratione libro quinto. 02.09.1682

De Facultate Dialectica Prima. 07.09.1682

De Facultate Dialectica Secunda. 18.10.1682

De Facultate Dialectica Tertia. 21.10.1682

De Elenchis Sophisticis. 11.11.1682

De jure et aequitate. 13.05.1671

De gradibus malitiae injuriam tam aggravantibus quam imminuentibus. 30.11.1680

De amicitia ejusque cumprimis origine, incremento, decremento et interitu. 31.03.1682

Disputatio theologica. 16.03.1692

Dissertatio theologica. 10.09.1692

Exercitatio theologica. 04.04.1694

Disputatio theologica. 05.05.1694

Disputatio inauguralis theologica. 18.06.1695

Disputatio theologica inauguralis. 20.06.1695

Disputatio theologica. 26.10.1695

Exercitationum theologicarum quibus. 31.03.1696

Exercitationum theologicarum quibus. 31.03.1696

Disputationum Theologicarum Decima. 1696

Disputationum Theologicarum Nona. 1696

Disputationum Theologicarum Octava. 1696

Beteiligung an Dissertationen (6)

Reden/Programme (17)

Programma Praecipuos Fanaticorum Characteres Ex Historia Seculi superioris exhibens Lectionibus Et Disputationibus In Articulos Augustanae Confessionis.

Programma In Funere Honoratissimae & virtutum cultu ornatissimae Matronae Annae Köhterinn ... Dn. Francisci Cunonis. 12.04.1694

Programma Henrici Wideburgii, Logices Professoris Publ. Ordin. Disquisitonibus Logicis publice instituendis praemissum.

Henrici Wideburgii Logices Prof. Publ. Ordin. Programma Quo Studiosos Iuvenes ad Artis Novae seu Veronianae Examen invitat.

Oratio Funebris Memoriae Maxime Reverendi, & Excellentissimi Viri Dn. Gerhardi Titii, S. Theol. Doctoris & Professoris in Academia Iulia Celeberrimi, Venerandae Facultatis Theologicae Senioris. 21.06.1681

Programma Henrici Wideburgii Philosoph. Ac Opt. Art. Mag. ... Disquisitionibus Logicis publice instituendis praemissum. 07.10.1680

Programma Henrici Wideburgii Logices Prof. Publ. Ord. Disquisitionibus Logicis publice instituendis praemissum : Quo varia librorum Topicorum Aristotelis fortuna, quidve circa illos potissimum sit hactenus praestitum, exponitur.

Programma quo postquam Serenissimorum Potentissimorumque Ducum Brunsvicensium Ac Lunaeburgensium clementissimo decreto In Illustri Academia Iulia Publicam & Ordinariam Logices Professionem nuper susceperat Liberalioris doctrinae Studiosos ad praelect. 09.05.1675

Henrici Wideburgii Oratio exponens Praecipuas Causas Quae Prae Aliis Disciplinis Metaphysicam Plurimis Controversiis Impeditam Obscurarunt. 23.12.1674

Disquisitionibus Metaphysicis publice instituendis praemissum. 06.09.1674

Programma Festo Pentecostes in Academia Julia. 27.05.1694

Oratio Christophori Tobiæ Wideburgii Oratio : prædicans Seculi Nostri Felicitatem In Detegendis IIS Quae Priscis Mathematicis In Coelo Fuerunt Incognita.

Programma In Festo Natalis Domini Et Servatoris Nostri Iesu Christi.

Prorectoris Et Senatus Academiae Iuliae Programma. 12.11.1693

Programma Lectionibus publicis praemissum. 11.01.1674

Programma disquisitionibus logicis publicè instituendis praemissum.

Programma Lectionibus publicis praemissum In Academia Julia. 30.10.1679