Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Heinrich Binnius (Juristische Fakultät)
Zeitraum 12.10.1655–25.03.1655
Text Novembris, quo eam ad finem perduxi / Initio Decembris exorsus sum agere de Delictis privatis, quam materiam ante Nativitatis festum fere absolvi / Finito eo, die IX Ianuario MDCLV addidi quae de hac materia restabant et perrexi at materiam delictorum Carnis, ut vocantur, quam hoc mense magna ex parte ad finem perduxi / Initio mensis Februario propter luctum domesticum legere non potui. Die autem XII eiusdem coepi pergere in praedicta materia, quam finii die XXIII Februario / Die V Martii reliqua delicta publica, quae non Carnis sunt, interpretari aggressus sum, quam materiam pro instituti Racione breviter quoque pertractavi et ad finem perduxi die XXX Martii / Subsequenti septimana propter dicasterium Guelphicum legere impeditus fui, quam deinde excepit passionis Dominicae hebdomas / Disputavi quoque de Delictis privatis et Carnis / Helmstedt die XXIII April MDCLV Henricus Binnius doctor
Quelle 37 Alt 2490, Fol. 14