Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 06.10.1659–31.10.1659
Text Anno 1659 / mense Octobri / Feriis autumnalibus finitis, ad lectiones publicas reversus / die 6 excussi varios de Principiis internis errores / die 7 descendi ad species Principiorum internorum, et ostendi de Materia quod detur et quid sit / die 10 dixi de Materiae primae potentia et appetitu / die 11 de eius proprietatibus / die 13 erant solennia Doctoratus in facultate Iuridica / die 14 disserui de Forma substantiali, tum materiali tum immateriali, docens, etiam materiales omnino dari / die 17 de eductione formarum materialium e potentia materiae; Item de formarum subordinatione / die 18 Quid Natura sit, et quod detur / die 20 Quod non tantum materia, sed etiam forma, et quidem magis sit natura / die 21 Naturale quot modis dicatur, et quomodo differant natura, Habens naturam, secundum naturam, item contra naturam, praeter naturam et supra naturam / die 24 De causis rerum Physicarum earumque divisione in Internas et Externas / die 25 Efficientis divisionibus, inprimis ea, quae alia est per se alia per accidens / De Casu et Fortuna, itemque Fato / Die 28 Casum et Fortunam non evertere Providentiam aut Praescientiam divinam; nec impedire, quo minus sit aliquis finis agentium naturalium / Die 31 De triplici gradu agentium propter finem / Andreas Kinderling
Quelle 37 Alt 2492, fol.82