Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.11.1659–25.11.1659
Text Anno 1659 / mense Novembri / die 1 docui necessitatem rerum Physicarum esse duplicem, unam oriri ? ex parte materiae, alteram ex parte finis, et hanc esse potiorem / die 2 de variis divisionibus finis rerum naturalium / die 4 De affectionibus corporis naturalis communibus, earumque numero et ordine, item que de Quantitate, eiusque divisione in continuam et discretam / die 7 De Quantitae continua eiusque speciebus et terminis sive indivisibilibus / die 8 Nullum corpus naturale, nec ullum continuum componi ex indivisibilibus nec in individua resolvi / die 10 Habebatur Disputatio inauguralis medica / 11 raucedine impediebar / die 14 et 15 erant nundinae / die 17 Licet nullum corpus constet ex indivisibilibus, habere tamen illud suos terminos ac fines aut intrinsecus aut extrinsecus prescriptos, eosque aut definitos aut indefinitos; quod singulatim monstratum tum de heterogeneis, tum de homogeneis / die 198 De Localitate et Loco eiusque proprietatibus / die 21 Locum esse superficiem corporis continentis immediatum et immobilem / 22 Responsum ad ea, quae contra superficiem obiiciuntur ex loci aequalitate cum locato et ex eius immobilitate / die 24 Coelum externum proprie in loco non esse; Item locum proprium dividi in naturalem et violentum; itemque in totalem et partialem. Naturaliter nec duo corpora in eodem loco, nec unum in pluribus esse posse / Supernaturaliter vero utrumque esse possibile / Reliquas duas huius mensis lectiones intercepit Anatomia / Andreas Kinderling
Quelle 37 Alt 2492; 37 Alt 204, H.2, fol.83; 114