Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 01.12.1659–23.12.1659 |
| Text | Anno 1659/ mense Decembri / die 1 durabat adhuc anatomia / die 2 erat disputatio inauguralis medica / die 5 Proposui Veterum rationes pro Vacuo earumque solutiones / die 6 erant solennia Doctoratus in facultate medica / die 8 Ratione et experientiis multis ostendi, naturaliter non dari vacuum / Negandum tamen non esse, virtute divina vacuum dari posse; nec putandum, motum non posse fieri in vacuo, aut aliquid motum iri in instanti / die 12 dixi de Mobilitate et Motu huius definitione / die 13 de Movente seu Motore absolute primo / de Motoribus subordinatis et Mobili / die 16 Quod Movens distinguatur a mobili, coniunctum tamen illi esse debeat; quodque motus subiective insit mobili / die 19 De Terminis et Continuitate motus / die 20 De speciebus Motus in genere, et de mutationibus instantaneis generatione videt et corruptione tum substantiarum tam accidentium / } diebus 22 [et] 23 Occupabar negociis academiae / Reliquis huius mensis diebus erant feriae hiemales / Andreas Kinderling |
| Quelle | 37 Alt 2492, fol. 84 |