Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Jakob (Peter) Tappius (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 10.01.1659–24.03.1659
Text MDCLIX / Mense Ianuario / Iacobus Tappius Medicinae Doctor et Professor publicus / Die X Ianuarii ad lectiones publicas rediit et phremitidis signa diagnostica causarum et partium affectarum exposuit / Die XI Signa prognostica enarravit eorumque causas explicavit / Die XIII Coepit agere de Mania et I) quidem de latitudine vocis μανιας apud Graecos et Latinos Scriptores / Die XIV De quatuor speciebus Manias secundum mentem Platonis in Dialogo de pulchro disseruit / Die XVII Transitum fecit ad Maniam proprie dictam et quae ad veram eius causam indagandam praesupponenda sint, enarravit / [v] / Die XVIII Hactenus receptam opinionem de causis Manias falsam esse ostendet / Diebus XX et XXIV Veras caussas tradidit, scilicet vitium non tantum esse in sanguine praeter naturam fervente sed in cerebro sanguinem refrigerandi facultate destituto, et contra calore non naturali affecto / Diebus XXIV et XXV Egit de causis internis cerebrum praeter naturam calefacientibus / Diebus XXVII et XXVIII Causas externas recensuit, et explanavit / Die XXXI Solvit illud dubium, qui fiat, quod Maniaci febri non laborent, cum tamen sanguinem habeant praeter naturam calidum / Mense Februario / Diebus III et IV Ad illud respondit, qui fiat, quod Maniaci longaevi sint, bene nutriuntur et ingenti robore polleant / [93r] / Diebus VII, X et XI Egit de causis supernaturalibus Manias, et qua ratione Cacodaemon hominum mentes turbare eosque in furorem agere possit, declaravit / Die VIII Interfuit nuptiis primarii cuiusdam civis vicini sui / Die XII publicam habuit Disputationem de Ichoribus / Die XIV et XV De partibus affectis Manias egit, et ostendit in omni vera mania cerebrum et nervos affici / Die XVII In Mania praeter sensus internos etiam externos omnes depravari demonstravit / Diebus XVIII et XXIV / ( XXI enim et XXII auctio publica librorum fuit instituta ) / species et differentias Manias, ut Furorem ex amore in sano / Furorem uterinum, ex morsu canis rabidi, et / [v] / Die XXV Furorem Lupinum Lycanthrompiam dictum, breviter explicavit / Die XXVIII De signis Manias Diagnosticis et prognosticis egit / Mense Martio / Die 1 Caepit agere de Incubo / Diebus III et IV Symptomata in hoc affectu concurrentia enarravit, eorumque causas exposuit / Diebus VII, VIII et X Veterum Graecorum et Latinorum imprimis Lactantii et Augustini de hoc malo recensuit opinionem existimantium Daemones corporios Sylvestres, Sylvanos, Fauno, Lamias Incubi causam esse / Diebus XI et XIV Arabum et Recentiorum Medicorum de hoc affectu sententias proposuit / [94r] / Die XV Has sententias examinavit, et quid veri vel falsi habeant ostendere caepit / Die XVI Halberstadium ad aegrotantem Uxoris suae sororem vocatus est / Die XIX Ad Academiam rediit / Die XXI quae de examinandis istis opinionibus restabant, absolvit / Die XXII et XXIV His omnibus suam sententiam subiecit.
Quelle 37 Alt 2492; 37 Alt 204, H.2, fol. 92-94; 149-151