| Text |
MDCLIX / Mense Octobri / Iacobus Tappius Medicinae Doctor et Professor Die III Octobris auspicatus est doctrinam de somno eoque die ostendit somnum Vigiliis opponi et quidem privative / Die IV Animalibus ad conservandam ritum et redintegrandos eorum actiones somnium necessarium esse demonstravit / Die VI Consistorium publicum horis matutinis fuit habitum / Die VII Omni animanti etiam piscibus et insectis oculos duros ateque palpebris habentibus somnum competere ex Aristotele tradidit / Die X Cum sensuum affectus sit somnus illi vero non / [v] / omnes aeque omnibus animantibus insint, quo perfectius est animal, et quo plures habet sensuum functiones eo magis, quo vilius autem et imperfectius eo minus illi somnum competere, eoque obscurios somnum in illo deprehendi, docuit / Die XI Nuptiis interfuit / Die XIII Actus Doctoralis in Iuridica Facultate fuit institutus / Die XIV Aristotelis problema 30 Sectione 10 exposuit, ubi quaerit, Cui animalia minori tempore dormiant quam vigilent, cum tamen suavius sit dormire quam vigilare / Die XVII Postquam ostendisset, somnum esse [später eingefügt:] functionum sensuum cessationem, porro inquisivit, an in omnium an vero in quorundam sensuum cessatione consistet somnus / [99r] / Die XVIII Non quamvis ex quacumque causa ortam sensuum cessationem somnum esse exposuit / Die XIX Gravi morbo correptus est, ita ut per 4 Septimanas a studiis et lectionibus abstinere coactus fuerit / Mense Novembri / Die XXII Novembris rediit ad ordinarias lectiones suas et hoc et / XXIV die Aristotelis sententiam de somni causis proposuit / A die XXV usque ad IV Decembris publica anatomica demonstratio in corpore mulieris fuit instituta / Mense Decembri / Die autem II Decembri Disputatio inauguralis medica fuit habita / Die V Galeni opinionem de causis somni enarravit / [v] / Die VI solemnitates Doctorales in Medica Facultate sunt institutae / Die VIII Caepit examinare Aristotelis sententiam de causis Somni et quid veri quid falsi habeat ostendere / In specie autem hoc die I singulis somni temporibus frigidum quendam humorem a capite ad partes inferiores defluere somnumque producere veritati minime consentaneum esse demonstravit / Diebus IX, XII et XIII 2) Illum humorem simul a partibus superioribus ad inferiores et internas calorem repellere, Neque non / 3) Vasa per quae ad illas partes defluit coarctare et obstruere, adeoque / 4) partes superiores refrigerari, inferiores vero et internas incalescere somni tempore, contra anatomica principia et manifestum experientiam esse declaravit / [100r] / Die XV Facultatis nostrae examini subiectus est Iohan Wilhelmus Berckelmannus / Die XVI Quae restabant de Aristotelis sententia refutanda absolvit / Die XIX Peregre abfuit in exequiis amici cuiusdam / Die XX continuatum fuit Examen Berkelmanni / Diebus XXII et XXIII refutavit Galenum opinantem somni Causam esse nativi caloris defatigationem et nimiam siccitatem, ob quam ad convenientem alimentum ad interiora numerare cogatur, ut convenientem humiditatem sibi reparet . |