| Text |
Aprili mense / Die 19 propter ferias scilicet Paschales caepi iterum publice docere / quod etiam die 21, 25,26 & 28 feci / Die 22 ob examen Candidati et / die 29 propter aliud inevitabile negotium legere non potui / Mense Maio / Die 2 legi / Dies 3 dicatus erat nuptialis sacro Rhewaldi / Post die 4 ex decreto Senatus Academici una cum Domino Doctore Tappio Guelpherbytum profectus legere non licuit usque / ad diem 7 quo sumus reverti / Die vero 9 ad operas redii, / sed has die 10 porro propter disputationem solennem Iuridicam continuare non potui / Die[bus] 13, 17 & 19 legi / Diei vero 16 lectionem breve iter & diei 20 examen Crusii intercepit / reliquos 3 huius mensis dies sanctum Pentecostes festum fecit esse feriatos / Mense Iunio / Die 10 ad lectiones publicas sum reversus / Die etiam 13 in officio fui / sed die 14 ficeri [?] adventus uti & / diem 18 disputatio medica solennis fecit feriatum ut ita die demum / 17 pergere potuerim / Consistorium publicum die 20 indictum eius lectionem impedivit / Sed diebus 21,23, 27, 28 [&] 30 iterum in officio fui / Hisce lectionibus omnibus brevem totius Iuris Feudalis delineationem, quam me interpretationi textus praemissurum esse nusquam auditoribus exhibui neque ad finem usque perduxit / Georgius Werner Doctor manu propria |