Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.10.1709–24.12.1709
Text Anno MDCCIX Mensibus Octobris, Novembris, Decembris / In Professione Politices / Mensis Octobris / die 1 In explicandis Conringii propoliticis capite 8 auspicatus sum. / diebus 3,4 [et] 7 Quo nomine certa rerum civilium peritia adpellari: qua item dignitate aestimari debeat, ostendi. / die 8 Habebatur a litterato iuvene oratio Teutonica, cui programmate typis excuso prolusi. / } diebus 10,11 [et] 14 Quomodo experientia cum propria, tum aliena inserviat comparandae civili prudentiae, quomodo aliena, quam optima e monumentis historicis accipi queat, demonstravi. / die 15 Erat festum academiae Iuliae. / die 18 Experientiam rerum civilium seu usu, seu historiarum lectione comparatam non sufficere ad scientiam politicam adquirendam. / diebus 21 et 22 Ostendi quibus adminiculis instructus esse debeat, qui civilem prudentiam sibi vult comparare; quidque illum porro agere in id oporteat. / die 24 Neque puerum neque iuvenem aptum esse adsequendae civili prudentiae dixi: debere tamen et posse utrumque ad illam plene aliquando comparandam institui: item quemadmodum fieri id oporteat. / diebus 25 [et] 28 Quid requiratur ad prudentiam civilem, ut in rerum actu quis illam quam optime exerceat, commonstravi. / diebus 30 [et] 31 De ordine in docenda politica scientia observando, et de optimis per omnem aetatem scriptoribus politicis egi, hasque lectiones absolvi. / Mensis Novembris / die 12 Collegium Grotianum Kulpisii quarta vice explicaturus, novis his praelectionibus orationem praemisi auspicalem, vitas ac memorias Professorum Helmstadiensium in ordine medicorum, qui diem suum obierunt a Iohanne Bökelio ad Godfridum Voglerum, complectentem. / die 14 De vita Grotii, eiusque commentatoribus in libro eius de b.ac p. iure egi. / [v] / die 15 Habebatur disputatio Theologica inauguralis. / die 18 De existentia iurisprudentiae universalis et praestantia huius scientiae disserui. / diebus 19 [et] 21 Erat mercatus oppidanus. / } diebus 22, 25, 26, 28 [et] 29 De fundamento iuris naturalis: de belli definitione: de dominio eminenti: de iustitiae divisionibus: de iure gentium voluntario egi, quodque bellare aliquando liceat ostendi. / Mensis Decembris / } diebus 2,3,5 [et] 6 De iudiciis publicis: de maiestate: de iure bellandi subditorum in Principes. / } diebus 9,10,12,13,16 [et] 17 De causis bellorum: moderamine inculpatae tutelae: de primaeva, quam vocant, communione: de innoxio per territorium alterius transitu: de iure morandi ad tempus: de facultate contrahendi, et de acquisitione derivativa sum locutus. / die 19 Habebatur oratio a iuuene litterato de cognatione artium, quae ad humanitatem pertinent, cui programmate typis excusso prolusi. / } diebus 20, 23 [et] 24 De derelictione praesumpta: de praescriptione, de iure parentum, de matrimoniis, de collegiis, de iure in subditos servos actum fuit. / Iustus Christophorus Böhmer
Quelle 37 Alt 2539, 8