Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Georg d. J. Engelbrecht (Juristische Fakultät)
Zeitraum 17.10.1710–16.12.1710
Text Anno MDCCX Mense Octobri / Finitis feriis Michaelis Archangeli ad publicas Institutionum Imperialium praelectiones me iterum accingens diebus 14 et 16 titulum 3 Libri IV. de Lege Aquilia 4 de Iniuriis et 5 de Obligatione quae quas ex delictione nasc. enucleavi. / Diebus 17,20,21,23,24,27 et 28 praelucente titulo 6 materiam actionum forensium theoretico-practice proposui. / Die 30 Erat Disputatio inauguralis et promoti in Facultate Medica. / Die 31 Titulum 6 ad finem perduxi. / Mense Novembri / Diebus 3,4,6 [et] 7 Titulum 7 Quod cum eo qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicitur titulum 8 / [v] / de Noxalibus actionibus titulum 9. Si quadrupes pauperem fecisse dicatur, et titulum 10 de iis per quos agere possumus interpretatus sum. / Diebus 10,11,13 14 et 17 Titulum 11 de Satisdationibus titulum 12 de perpetuis et temporalibus actionibus explicui, et simul tituli de Exceptionibus interpretationem aggressus sum / Diebus 21 et 24 Expositis iis, quae ex titulo de Exceptionibus adhuc supererant titulum 14 de Replicationibus inculcavi. / Diebus 25, 27 et 28 Occasione titulum 15 materiam de interdictis ad liquidum deduxi. / Mense Decembri / Diebus 1,2,4 et 5 Titulum 16 de poena temere litigantium et 17 de officio iudicis declaravi. / [26r] / Diebus 9, 11, 12 15 [et] 16 Ex titulo 18 materiam de publicis iudiciis collatis articulis Constitutionis Criminalis Carolinae huc pertinentibus derivavi et simul publicae Institutionum Imperialium interpretationi finem imposui. / Georgius Engelbrecht manu propria
Quelle 37 Alt 2539; 37 Alt 212 H.2, 25-26r; 78-79