| Text |
Mense Iulio, Augusto, Septembri Anno MDCCX / Mense Iulio / diebus 3, 4 [et] 7 in libro IIdo Institutionum Lancellotti pergens titulum IXmum de Sacramento matrimonii exhibui, sacramenti reliquias in nostris quoque foris ex hypothesi Pontificia exponens. / die 8 Erant nundinae Oppidanae. / diebus 14, 15, 17, 18 [et] 21 Argumentum de sponsalibus occasione tituli Xmi excussi. / die 22 Erat mutatione Vice-Rectoratus. / diebus 24, 25, 28, 29 [et] 31 titulum XImum de Nuptiis pertractavi. / Mense Augusto / die 1 Causas quae matrimonium impedire possunt ductu tituli XIImi interpretatus sum / die 4 Egi de triplici cognatione ex mente Pontificiorum occasione tituli XIIItii. / die 5 titulum XIItum de clandestina desponsatione exhibui. / diebus 7 et 8 titulum XVtum qui matrimonium accusare possunt, et contra illud testificari. / Sequebantur Nundinae Brunswicenses, quibus finitis mense sequenti Septembri, et quidem post peracta etiam candidatorum quorundam in Facultate nostra examina diebus 11, 12, 15, 16, 18 et 19 titulum XVItum de divortiis interpretatus sum. / [v] / diebus 22 [et] 23 titulum XVII de rebus sacris, sanctis et religiosis ut et titulum XIIXum de constituendis, consecrandis et reparandis Ecclesiis, et altaribus. / die 25 Erat promotio Candidatorum publica iuridicae Facultatis. / Sequebatur deinde Festum Michaelis Archangeli / Iohannes Wilhelmus Engelbrecht
|