| Text |
MDCCX / A Festo Paschatis ad festum usque Michaelis Collegium de Interpretatione Lectionibus ac XII Disputationibus Publicis explicaturus initium feci. / Mense Maio / diebus 6,8,9 [et] 12 ad Capitulum 1 § 1 et 2 Interpretationis variis apud varias nationes nominibus differentiam et quae praeterea ad Naturam et Constitutionem eius faciunt, disserui. / diebus 13, 15, 16 [et] 19 de oppositis bonae Interpretationis et Autoribus eo pertinentibus ad § 3 et 4 / diebus 20,22, 23, 26 [et] 27 ad Capitulum II § 1 et 2 dixi de Generalibus ad interpretandum requisitis, nempe de studio et ardore ac iudicio illibato, ubi seculorum diversorum historiam ac vitia in exemplis recensui. / die 29 Festum Ascensionis / die 30 et / Mense Iunio / diebus 2,3,5 [et] 6 ad § 3,4 [et] 5 de Memoria et Affectu et horum oppositis necessaria subieci hinc de Orationum obscuritate et quaenam evolvi quaenam praeteriti debeant, egi. / die 9 Festum Pentecostes. / diebus 16,17, 19,20 [et] 23 Caput III. § 1 et 2 de Subsidiis Linguarum et quae eo pendent explicare coepi, ubi de Linguarum ortu de Grammaticis Lexicis et Lectione Autorum use instituenda. / die 24 Festum Iohannis Baptistae. / [v] / diebus 26,27 [et] 30 ad § 3 et 4 de Versionibus adornandis, et harum varietate ac requisitis additis passim exemplis vitiosis, disserui et caput finivi. / Mense Iulio / diebus 1, 3, 4 [et] 7 circa Caput IV de Auxiliis Rhetoricis et quidem circa § 1 et 2 Paraphrases, Pericopas, Parodias, et similia iuxta regulas Rhetoricas tradidi. / diebus 8 et 10 Nundinae Helmstadienses. / die 11 et 14 Eandem operam ob usum et praestantiam repetivimus et continuavimus / die 15,17,18 [et] 21 ad Caput V de Subsidiis Logicis et quidem ad § 1,2 [et] 3 de reducendis orationibus non enunciativis ad enunciativas impropriis ad proprias infinitis ad finitas et requisitis singularum ac signis discursus institui. / die 22 Mutatio Vice-Rectoratus / diebus 24,25 [et] 28 ad § 4,5 [et] 6 [de] Universalium Compositarum et Exponibilium reductione Logica egi. / diebus 29 [et] 31 ad § 7,8 [et] 9 de Legibus Contradictionum, Conversionum et Aequiprobentiae in Enunciatione nec non de Syllogismorum et Methodorum apud Autores Analysi diximus et capiti finem imposuimus. / Mense Augusto / diebus 1,4,5,7 [et] 8 Caput VI de Subsidiis Interpreti propriis et ad probandum idoneis et quidem § 1 de officio horum ac numero § 2 de Scopo Autorum § 3 de Historia parallela et que ad haec singula pertineant, exponere incepimus. / [77r] / die 11 usque ad 18 Nundinae Brunsvicenses / diebus 19,21,22,25 [et] 26 ad § 4 de stylo et Indole autorum in vitae conditione, affectu, et sermone cuiusque indagandis ad § 5 de Analogia Fidei, Rationis et Autorum eiusdem materia disseruimus / diebus 27, 28 [et] 29 ad § 6 de Facultatis Criticae momentis in veritate Autoris, Lectionis ac Textus genuini observandis, ad quae plura reduximus. / Mense Septembri / die 1 usque ad 5 Nundinae Helmstadienses / diebus 8, 9, 11 [et] 12 ad § 7 de Antecedentium et Consequentium nexu ad § 8 de ordine quem autor vel aperte vel texte indicat, ad § 9 de commonstratione Absurdi in interpretatione falsa ad § 9 de Usu Commentariorum et ad § 11 de varietate Orationum, in quibus haec subsidia non uno modo prosunt , quacunque Lectionibus haud singula potuimus, Disputationibus Publicis uberius tradidimus. / die 15 usque ad festum Michaelis Disputatio Inauguralis ac Promotio Doctorum / Ionas Conradus Schrammius / Theologiae Doctor et Professor Publicus / Helmstadis die 13 Octobris MDCCX |