| Text |
Praelectionum de Anima Physicarum continuatio. / Mense Octobri 1710 / Binis ultimis hebdomadibus ob iter ad promovenda utriusque muneris studia susceptum cuiusque rationem Magnificentissimo Academiae huius Directorio humillimus indicavi, non docui. / Mense Novembri / [}] diebus 10☽, 11♂ [et] 13♃ In thesi XXXVI sum progressus, et organa genitalia maris recensui / } diebus 14♀ [et] 17☽ Quae in foemellis animalium organa ad generationis opus exequendum praesto sunt thesi XXVII memorata dedi./ } die 18♂ [et] 20♃ Erat mercatus oppidanus. / [v] / } diebus 21♀ [et] 24☽ Reliqua antecedentis theseos exposui, atque ovaria cum ovulis contentis et genitalium apparatu in animalibus brutis auditoribus commonstravi. / } diebus 25♂, 27♃ [et] 28♀ Singula quae ad generationem plantarum pertinent consideravi thesi XXXVIII. / Mense Decembri / } diebus 1☽ [et] 2♂ De anima sensitiva doctrinam sum exorsus, atque Sensus quid sit, exposui thesi XXXIX. / } diebus 4♃, 5♀ [et] 8☽ Cum et haec sensuum existentia in brutis in dubium vocetur, tum argumenta sensus negantium adduxi thesi XL. / } diebus 9♂ [et] 11♃ Ob coelum admodum serenum binas hasce horas rogatu auditorum siderum lustrationi dedi / } diebus 12♀, 15☽, 16♂ [et] 18♃ Argumenta eorum, qui sensuum existentiam affirmatam dederunt, proposui thesi XLI./ die 19♀ Sensuum divisionem in externum et internum expendi thesi XLII. / die 22☽ Sensus externi quintuplicem varietatem et fundamenta huius divisionis consideravi thesi eadem / [93r] die 23♂ Erat Disputatio Theologica inauguralis. / Feriae nativitatis Christi a naturalibus ad supernaturalia, et miracula Bethlehemitica devote lustranda nos deducebant. / Rudolphus Christianus Wagner Doctor Professor Publicus |