Rechenschaftsbericht

Autor Franz von Wreden (Juristische Fakultät)
Zeitraum 03.01.1660–12.04.1660
Text Ianuarius / Postquam die XXIII Decembris anni superioris ad titulum XIII Institutionum libro III. absolvi modos, quibus rerum dominia per Universitatem acquiruntur, quales sunt haereditas, arrogatio, bonorum possessio, et addictio bonorum libertatum conservandarum gratia facta / die III mensis Ianuarii ad titulum XIV coepi agere de obligationibus earumque causis et primo quidem egi de contractibus in genere ad § 2 de obligationibus / Deinde ad titulum XV egi de contractibus in specie, et primo quidem de iis, qui re constare dicuntur, ut sunt mutuum, commodatum, depositum, pignus / Porro ad titulum XVI et aliquot sequentes exposui illum contractum, qui dicitur verbis celebrari et stipulatio vocatur / Titulum XXII egi de litterarum obligatione, et denique titulos XXIII, XXIV, XXV, XXVI, et XXVII proposui contractus, uti vocantur consuensuales, veluti sunt emptio, venditio, locatio, conductio, societas, mandatum / In exponendis autem omnium illorum contractuum generibus secutus sum Petrum Nicolaum Mozzium tractatum de contractibus, ita, ut (1) exposuerim substantialia cuiusque contractus (II) Naturalia (III) Accidentalia et (IV) quae ex quolibet detur actio et quae in ea veniunt praestanda / Propter dicasterium Guelpherbytanum quatuor lectiones in hoc mense intermisi / quas tamen mense sequenti Februario horis extraordinariis compensavi / Legi etiam interdum singulis / [v] / aliquot diebus bis, quo materiam hanc eo citius absolverem, uti Auditores testabuntur / Februarius / Absoluta die XXXI Ianuarii insigni contractuum materia, die III mensis Februarii (secundus enim purificationis erat) auspicatus sum agere ad titulum XXIIX. de obligationibus, quae quasi ex contractu nascuntur, quam materiam absolvi die VI huius mensis / Die VII exposui titulum XXIX et docui, per quas personas nobis obligatio acquiritur / Die[bus] IX, X; XIII et XIV. titulum XXX. exposui modos, quibus iterum tollitur obligatio, quales sunt solutio, acceptilatio, novatio, consensus contrarius, compensatio, confusio, et eiusmodui alii / Et ita absolvi die XIV huius mensis librum Institutionum Iustinianearum tertium / Die XVI exorsus sum interpretari titulum VI. libro IV de actionibus (titulos enim quinque priores de delictis privatis exposui horis extraordinariis, ut deinde dicetur) et secutus sum in exponendis actionibus ad textos Bacch.[?] insigni tractatu de actionibus, et Iohannis Oldendorpis in suis classibus / In qua materia hoc mense perveni usque ad § 16 ubi agitur de Actionibus, rei persecutoriis, poenae persecutoriis, et mixtis / Propter negotia publica duas lectiones in hoc mense intermittere coactus fui / Martius / Die primo huius mensis Martii coepi explicare dictam divi- / [6r] / sionem trimembrem et sequentibus diebus continuo perrexi in hac Actionum materia, quam die XVI, huius mensis integram absolvi / Die XIX ad titulum VII egi de eo, quomodo agitur adversus quem, qui alios habet in potestate / Die XX actiones noxiales proposui / Die XXII ostendi, quae Actio detur, si quadrupes pauperiem fecisse dicatur / Die[bus] XXIII, XXVI, XXVII, XXIX, et XXX exposui titulos X, XI, XIII / Aprilis / Quibus absolutis, die II Aprilis ad titulum XIII auspicatus sum materiam de Exceptionibus / quam absolvi die VI / Die IX egi de Replicationibus et Duplicationibus / Die XII et aliquot sequentibus proposui materiam Interdictorum ad titulum XV quam materiam ut et reliqua, quae hoc libro IV usque ad titulum finalem restant pertexi / Et sic intra XI menses iterum per Dei gratiam publice absolvi Institutiones Imperiales / Et haec peracta fuerunt publice trimestri proximo horis statis atque ordinariis / Horis extraordinariis scilicet die Mercurii et Saturni perrexi in Collegio Criminali, quod itidem habitum fuit publice in loco publico. et postquam superiori trimestri egi in specie de delictis publicis eorumque poenis / Mense Ianuario ad titulum V. priores libros IV Institutionum egi de delictis privatis, de Furto, de Rapina, de Damno iniuria dato et de Iniuria in specie dicta, et quomodo illa de- / [v] / licta hodie coercentur / Mense Februario ad titulum XI. libri XLVII. et sequentes egi de extraordinariis Criminibus, de Sepulchro violato de concussione, de Abigeis, de praevaricatione, de Stellionatu, de termino moto et eius generis aliis delictis, quae titulis illis continentur / Quod Collegium Criminale absolvi die VI Aprilis, in quo secutus sum quidem textum in titulis quinque prioribus, ut et ultimo libri IV Institutionibus quibus tamen adieci in Digestis duos illos libros terribiles, ut Iustinianus eos vocat, scilicet XLVII et XLIIX nec non librum IX Codicis atque Constitutionem Carolinam, illam Imperii legem novissiam de criminibus maxime disponentem / Henricus Binnius Doctor
Quelle 37 Alt 2493, fol. 5-6