| Text |
Iulius [nachträglich zugefügt] MDCLX / Postquam die XXIX Iunii absolvi librum primum Institutionum Imperialium / die tertio Iulii auspicatus sum librum secundum et coepi agere de rerum divisione, et quomodo tam iure Naturali, quam Civili earum Dominia acquiruntur / quam materiam absolvi die XXXI huius mensis / Die XIV ad titulum I Libri II. disputavi publice ex Sudhuldio de eadem hac materia / die vero XXV de Servitutibus Realibus et personalibus ad titulos II, III, IV, et V. / Augustus / Die II Augusti auspicatus sum interpretationem tituli VI. de Usucapionibus, quam materiam absolvi die VII huius mensis / Die IX et aliquot sequentibus ad titulum VII egi de Donationibus tam mortis causa, quam inter vivos, ut ex de iis, quae propter Nuptias vocantur, legi quoque de dotalitio et sponsalitia largitate / [v] / Die XVI exposui titulum IX quibus alienare licet vel non / Die XVII docui, per quas personas cuique acquiritur titulum IX / Die XX hiuus mensis ad titulum X. libri II auspicatus sum Testamentorum materiam, quam cum fine huius mensis absolvi / Die IIX eiusdem ad titulos VI, VII, IIX et IX publice disputavi ex Sudholdio de Usucapionibus et Donationibus et cetera / Die vero XXV de modo testandi et persona testantis / September / Die tertio huius mensis ad titulum XIII egi de exhaeredatione liberorum / die vero IV exposui titulum XIV de haeredibus instituendis / Die[bus] VI et VII ad titulos XV et XVI egi de Substitutionibus / Die X et XI ex titulo XVII proposui modos, quibus testamenta infirmantur / Die XIII egi de inofficioso testamento et remediis quae / [8r] / dantur liberis exhaeredatis, vel iniuste prateritis / Die XIV et sequentes usque ad diem XXII egi de Legatis et fideicommissis, ut et de Codicillis ad titulos XX, XXI, XXII, XXIII, XXIV, et XXV / Atque sic hoc trimestre absolvi integrum librum secundum Institutionum Imperialium / Propter disputationes inaugurales hoc mense habitas dissertationes Sudholdinas publicas continuare non potui / quae autem eam ob causam neglecta sunt, ut sequenti trimestri compensentur, operam dabo / Reliquis diebus huius mensis propter Dicasterium Guelphicum non legi / Continuavi quoque hoc trimestri horis successivis in loco publico discursus iuris publici ad Beati Lampadii libellum de Republica Romano-Germanica / Henricus Binnius Doctor manu propria |