| Text |
Catalogus Lectionum publicarum Anni 1660 usque ad Festum Paschatis / Proxima post Festum Nativitatis septimana propter Disputationem Inauguralem in facultate nostra legere non licuit neque sequente propter nuptias Collegae Domini Magistri Eberhardi & mutationem ViceRectoratus / Egi [?] vero solennibus destinatum tempus itineri impendi & Wolfferbytum interim inde Cellas profectus sum domum autem reversus ultra octiduum decubui, & quum propter raucedinem in itinere contractam in loco publico legere non potuerim, domi nihilominus officio functus suum / & 30 Ianuarii historiam translatam in Graecam linguam a LXX interpretibus Sanctae Scripturae recensui / [die] 31 De Aquilae, Symmachi & Theodotionis versionibus atque Origenis Tetrapla, Hexapla & Octapla disserui / Februarius / [2.Spalte] / [die] 2 Erat Festum purificationis Mariae / } [diebus] 3 [et] 6 De versionibus utriusque Testamenti latinis egi / } [diebus] 7, 9, 10 [et] 13 De Commentariis in Sanctam Scripturam disserui & ipsos codices evolvendos exhibui / [die] 14 Ad controversias quae inter nos & Pontificios circa Sanctam Scripturam agitantur accessi / [die] 16 Pontificiorum principia nulla principia nedum prima esse ostendi / [die] 17 Unde attentio quam [?] homo Christianus Scripturae praebet dependeat ostendi / [die] 20 De Scripturae prioritate & postridie / [die] 21 de eiusdem auctoritate egi / [die] 23 De Scripturae perspicuitate legi, et / [die] 24 de hodie controversiarum / [die] 27 De Traditionibus egi & postridie / [die] 28 de integritate fontium & versione authentica / [3.Spalte] / Martius / [die] 1 De Scripturae Canone disserui / [die] 2 de Scripturae sensu egi & doctrinam istam absolvi / die 3 Disputavi publice de Scriptura Sacra / } [diebus] 5 et 6 Proptos necessarium iter legere non licuit / [die] 8 Incepi doctrinam de fine hominis ultimo / [die] 9 De Immortalitate animae legi / [die] 12 Immortalitatem animae argumentis e lumine naturae deductis probavi / } [diebus] 13, 15 [et] 16 De Resurrectione mortuorum egi / } [diebus] 19 [et] 20 De extremo Iudicio disserui / [Die] 22 De aeterna beatitudine & / [die] 23 damnatione disserui / } [diebus] 26, 27 [et] 29 Propter consistoria publica legere non potui / [die] 31 Disputavi publice de quatuor novissimis / [11v] / Aprilis / [die] 2 Incepi doctrinam de Sanctissima Trinitate / [die] 3 Propter Disputationem Inauguralem in Facultate Iuridica legere non licuit / [die] 5 Essentia & existentia, persona & suppositum quomodo differant ostendi / [die] 6 Distinctio accedentalis substantialis realis, personalis & virtualis quomodo differant exposui / } [diebus] 9 [et] 10 Propter ferias Nundinales non legi / die 12 Divinitatem Christi e Scriptura probavi / die 13 De personalitate Spiritus Sancti egi / Fridericus Ulrich Calixtus Doctor manu propria |