| Text |
Mense Augusto Anno 1660/ Interpretatio epistolae ad Colossenses ad finem fuit perducta die Iulii 31 / Ex eo tempore statis horis nempe diebus 2, 3, 6, 7, 9, 13, 17, 20, 21, 23 et 24 huius mensis Augusti textum applicatum cum aphorismis inde desumtis et ad calamum dictatis publicae disquisitioni exposui / Propter disputationes vero inaugurales binas <disp.> diebus 14 et 16 officium facere non vacavit / Semel etiam illud inhibuit indictum Consistorium publicum, quod fuit habitum die huius mensis decimo / Balthasar Cellarius Doctor |