Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Hermann Conring (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 31.12.1659–20.03.1660
Text Mense Ianuario integrum Barby coactus sum impendere componendis negotiis haereditatis defuncti Illustrissimi comitis Barbyensis / Mensis Februario statis omnibus diebus excepto vicesimo octavo qui sacer fuit nuptiis in aedibus Clariss. D.D. Habuii, docui de certitudine civilis omnis doctrinae atque adeo et ipsiusmet legislatoriae pariter et deliberativae prudentiae, contra quam vulgo credi solet; sectatus ductum capitis noni libri de Civili prudentia / Mense Martio perrexi in eodem argumento et finem illi imposui / Imtercepti tamen sunt dies secundus, sextus, duodecimus, vicesimus sextus septimus et nonus Consistoriis publicis, et decimus nonus ac vicesimus itinere Wolfenbuttelensi cum a Serenissimo Principe Rudolpho Augusto essem evocatus / Vacavi interea vero et Dispensationi ceu [?] vocantur Mithrydatii et Theriacae, ut et visitationi Pharmaacopolii Academici / Publicavi quoque Machiavelli Principem et Epistolam apologeticam contra Iesuitam Erbermannum / Hermannus Conringius
Quelle 37 Alt 2493, fol.28