Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Hermann Conring (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 30.09.1660–31.10.1660
Text October / Kalendis Octobribus Ostfrisiae Principis negotiorum caussa Wolfenbuttelum, atque inde a Serenissimis Principibus Hannoveram evocatus, et post iussu Serenissimi Ducis Augusti Wolfenbuteli detentus, redii domum 16 huius mensis die sed calculi doloribus ita fracta valetudine, ut usque in vicesimum primum coactus fuerim vacare valetudini restituendae / Vicesimo secundo caepi proponere atque ad calamum dictare utilissimam doctrinam de civilium legum in cuiuslibet reipublicae statu prudente ac recta ratione, omnibus statis diebus pergens, nisi quod vicesimum quintum exemerit disputatio inauguralis / November et December / Kalendas Oratio inauguralis Magistri Meieri / decimum nonum electio novi Prorectoris, vicesimum nuptiae filiae Depositoris quondam Academici, et vicesimum secundum Disputatio inauguralis Theologica, interceperunt / Reliquis vero statis diebus omnibus strenue perrexi in argumento quod institui, donec vicesimo octavo die usque adeo vehementer me aggessus est calculus, ut demum 15 Decembris pedem domo effere licuerit / quod quum aegre procederet, illa Ferias Natalitias praecedente hebdomade, non nisi semel licuit publice disputare de Legatis / Reliqua pars mensis tribuenda fuit sacris / Interea vero domesticis laboribus pene ad finem perduxi editionem Animadversionum Politicarum ad Machiavellum multis partibus auctarum / recensiti etiam libri Lampadiani de Republica Romano Germanica cum parte aliqua Annotationum / adhoc domi caepi exponere illa quae ad Imperii rempublicam attinent, idquo quotidianis lectionibus / Hermannus Conringius manu propria
Quelle 37 Alt 2493, fol.31