Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christian Eberhart (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 30.04.1660–31.05.1660
Text Anno MDCLX Mense Maio / Post Paschatos ferias, auctione librorum et actu promotionis in facultate Iuridica per dies aliquot impeditus ad lectiones redii die huius mensis XV et cum ea, quae in Catalogo lectionum habendarum promisi, ob moram a typographo factam tractare nondum liceret, interea Tabb. Chronologicas Ch. Schraderi ab O.R. ad natum usque Servatorem explicandas suscepi / XVIIIo in privatum consistorium vocatus pergere non potui / Caeteris diebus usque ad XXXI quo festum fuit Adscensionis Dominicae, lectiones ordinarias serie haud interrupta habui / Mense Iunio / I, IV, V, VIII huius mensis in explicandis Tabb. Chronologicis perrexi, et ad IVtae usque dimidium perveni / VIImam gravius quoddam negotium eripuit / Secuti sunt dies a Pentecoste usque ad festum Sancti Iohannis feriati / Scripsi die 23 Iunii / Christianus Eberhart
Quelle 37 Alt 2493, fol.35