Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christian Eberhart (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 26.06.1660–24.09.1660
Text Anno MDCLX / Mensibus Iunio et Iulio / Iunii die XXVI, XXIIX, XXIX in explicandis Tabb. Chronologicis Ch. Schraderi perrexi / Iulii mensis primis diebus itidem officio functus, Ixo et X ob nundinas et XII ob mutationem ViceRectoratus cessavi / Caeteris diebus, nisi quod XXum valetudo / et XXIIIum sponsalia ancillae exemerint, omnibus, ordinarias lectiones continuavi / Mense Augusto / Hoc mense diebus ordinariis omnibus docui, exceptis Xmo quo aestus valetudini gravior / XIVto ac XVI quibus Disputationes inauguralis Medica et Iuridica, ac XXXo quo consistorium privatum, lectiones impediverunt / Mense Septembri / III et IVto huius mensis nundinae fuerunt / VI, VII, XX, XXI partim Tabb. Chronologicarum explicationem absolvi, partim summariam Imperiorum et regnorum plerorumque ab O.R. ad natum Servatorem enarrationem institui, singulorumque situm ac limites in Tabb. Geographicis ostendi, itemque dissertationem de IV vulgo ita dictis Monarchiis et vero prophetiae Danielis sensu habui / Diebus intermedii, quibus etiam duae Dispp. Inaug. Iuridicae sunt habitae, morbo fui impeditus / XXIVto vero, quoniam [?] ea Hebdomada duae iterum Disputationes Inaugurales futurae essent, ut novi aliquid ante ferias mox insecuturas Auctumnales auspicare operae pretium haud esse duxi / Christianus Eberhart
Quelle 37 Alt 2493, fol.36